Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)

22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok

lnni criminationes abunde confutaverint, visique sint vezirii purgationi eorum assentiri, nisuque eis spem dederint, impe­ratorem eorum in prima sua resolutione perstaturum ac pro­inde non esse quod periculi aliquod subesse suspicentur, eorum tamen legati inde nondum sint dimissi, nec aliquem ex suis imperator Budam pro tractanda pace miserit: valde ambigimus, quam in partem imperator sese sit ad ultimum declaraturus. Inter tam ancipita vigilandum nobis omnino censemus : parati­que contra (?) eorum motus pro viribus nostris sumus; ista autem omnia etiam M. Yrae Caesareae sine mora notificanda eo fine putavi, quo meo et Transylvaniae statu plane cognito eo coni­modius singulis (?) nostris posset succurrere necessitatibus, et ea omnia, quae in hunc casum praestanda decernit, debito etiam modo praestare. Cum vero nunc Majestas Yestra Caesarea longius a finibus Hungariae absit, difficilisque et tardus nimis sit recursus hinc in singulis accidentibus ad Majestatem Yestram Caesaream, ob hoc M. Yram Caesa­ream obnixe rogo, dignetur jam nunc de me de subsidio suo submittendo, certam et definitam facere dispositionem, idque ita in promptu servari, ut ad primam meam requisitionem citra omnem moram praesto adesse possit. Necesse etiam est, ut cui Majestas Yestra Caesarea istius sui subsidii dispo­nendi et ducendi curam commissura est, et plenam et omni­modam et ad primam meam requisitionem deducendi habeat authoritatem, ne... opus sit illi aliam superinde a Majestate Yestra Caesarea, aut alio quopiam novam commissionem ex­pectare; alias timendum ne sero omnia agantur. Daturus tamen ipse (?) sum operam, ne extra summam necessitatem subsidium illud sollicitetur locoque moveatur dummodo sit ita paratum et in propinquo aliquo loco constitutum, ut accepta mea requi­sitione praefectus illico accurrere queat. Quo vero periculum propius ingruere videtur, eo melius Majestas etiam Yestra Caesarea et certius per benignissimas suas oblationes hunc in casum semper speratum in effectum deducere dignetur, 11011 tam ipse et Transylvania tantum, quam ipsa communis populi Christiani salus et incolumitas efflagitatur. e) Generali regni Poloniae. Illustrissime Domine etc. Nondum quidem familiaris noster ad D. Y. Illmam expe­ditus rediit, nec quid cum illa peregerit plane intelligimus, atta­men quia nova nobis acciderunt, ea cum dominatioue Yestra Illustrissima [respectu ?] veteris nostrae amicitiae communicata

Next

/
Oldalképek
Tartalom