Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)

22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok

volumus: proximis mensibus legatos nostros in portam Otboma­nicam ablegaveramus, quibus ab imperatore Turcarum respon­sum fuerat, Cbauzium se primum Budam ad passam ejusdem loci missurum, eidemque pariter et d. Stepbano Betlen serio mandaturum, ut is in Transylvaniam redeat, pacemque 110­biscum colat. Interim, dum Cbauzius ad iter praeparatur, passa Bu­dcnsis coacto passarum Boznensis, Agriensis et aliorum Turci­corum praefectorum consilio, legationem contra nos ad ipsum imperatorem Turcarum instituit, atque apud imperatorem de gravissimis nos criminibus accusavit^ex sinistra et nimis ini­qua d. Stephani Betlen instigatione; inter alia vero concitat in nos arma Turcica, eo quod nos conjuncti cum christianis regibus et principibus bellum offensivum illis inferre cogitamus, hunc­que in finem magnas extraneorum copias militares in Tran­sylvaniam jam induximus: quin etiam excursionum, quae ab omnibus Hungariae partibus in ditiones Turcicas fiant, nos praecipuos existere authores; his et aliis vanissimis criminatio­nibus irritatur imperator Turcarum contra nos. Ille ipse passa Budensis inculcat imperatori hac rerum Christianitatis statu infelici posse se copiis tantummodo passarum Boznensis, Temes­variensis, Agriensis et aliorum confiniorum in Hungaria exi­stentium Transylvaniam occupare, in eaque Steplianum Betlen principem constituere ac tandem de Transylvania ipsa id sta­tuere, quod imperator fieri vellet. Ac licet legati nostri iniquis­simas eorum criminationes abunde confutarint ita, ut clam ip­semet kamechamus in porta visus sit purgationi legatorum assentiri assecurans, ut imperator Turcarum re­sponsum suum pacis non mutaturum, sed dominum Stephanum Betlen ad pacem nobiscum ineundam compulsurum. Quia ta­men legati nostri adhuc in porta haerent nec quemquam suorum imperator Budam ad tractandam pacem ablegavit, quonam se pacto imperator acl ulterius sit declaraturus nobis minime con­stat, Ob hoc nobis vigilandum, et quaecunque vires haberi po­terint, eas pro nostra defensione paratas habere oportet, ne prorsus imparati opprimamur. Hanc igitur rerum nostrarum constitutionem D. V. Illrno idcirco mature significandam pu­tavimus, ut inter alia bonae vicinitatis subsidia, quae pericli­tantibus vicinis sunt exhibenda, eo attentius in motus Mol­davorum et Tartarorum invigilare, eosque omnes continere et ab invadenda Transylvania ostentato illis suo exercitu coutinere posset. Nam 111. quoque passa Budensis sibi assistere laborat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom