Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)

22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok

és úgy igyekezzék az ő felsége kegyelmes resolutióját és egy­szersmind dispositióját obtineálni, mert periculum est in mora: ka nem kívántatik és török császár előszöri resolutiójában ma­rad. az békesség tractálni elküld, arról is mindjárt tudósítjuk ő felségét s mind kegyelmedet, de most az készület igen szük­séges. Tartsa meg Isten stb. d) Sacratissima Caesarea Regiaque Maje­stas, domine domine elementissime. (Oldaljegy­zet : bátorságosb ennek izenet által lenni). Etsi non ignorem Majestatem Yestram Caesaream at­que Regiam gravissimis hoe maximé tempore curis esse occu­patam, inter eas tarnen de meo quoque et Transylvaniae statu Majestati Yestrae Caesarae communicandum aliquid censui. Superioribus mensibus legatio solemnis ad portám Othoma­nicam per me et status Transylvaniae fuerat missa. Legati ibi inter alia postulaverunt ab imperatore Turcarum üt dominum Stepbanum Betlen sedere, pacemque nobiscum colere jubeat. Quod imperátor missis etiam aliquibus praecipuis ex suis chauziis Budám se facturum respondebat. Interim dum nun­cius expeditur, passa Budensis assiduis domini Stephani Beth­len stimulis agitatur, consilium passarum et aliorum praefe­ctorum Turcarum cogit ac contra me, Stephano etiam Betlen iniquissimas suas eriminationes repetente, legationem decernit ad portám, adeoque ad ipsum imperatorem. Ubi legati illius praecipue me insimularunt conjunctions cum Maj estate Yestra Caesarea contra Turcas initae et quod in eo tutus essem, ut bel­lum Turcis offensivum, sub tali rei ipsorum statu inferretur, quem in finem exercitus etiam extraneos jam in Transylvaniam induxissem, insuper quod excursiones etiam illae, quae in parti­bus ditionis Turcarum per vagabundos milites Pestinenses fie­rent, me praecipuo authore instituerentur. Aderant tunc tempo­ris clam etiam palatini praecipui duo servitores Budae apud ve­zirium, conversabanturque et epulabantur cum domino Stephano Betlen, quando consilium istud Budae habebatur. Petit itaque passa Budensis ab imperatore Turcarum potestatem sibi concedi dominum Stephanum Betlen in Transylvaniam reducendi, ostendereque illi conatus est hac rerum Christianitatis statu posse se copiis Pestien. Bosnen. Temesvarien. Agnen, et alio­rum Turcarum confiniorum, maximé si aliquot millia Tartari principesque Moldáviáé et Transalpinae adjungantur, dominum Stephanum Betlen in principatu collocari, ac tandem de ipsa etiam Transylvania praestari, quod imperátori visum foret, Ac licet legati nostri in porta etiamnum herentes falsos eo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom