Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)

22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok

tatos iuitae illudque juxta continentiam ejusdem unionis obti­nerent, ut ex praesenti sua captivitate liber dimitteretur ac tandem si quid contra ipsum actionis praedictus director noster se se babere praetenderet juris ordine tanquam contra nobilem personam et nobilitaris praerogativa una eadem, cum ipsis statibus regni gaudentem et fruentem prosequeretur, quibus praenotati Davidis Zoliomi precibus annotati status et ordines regni inclinati, apud nos medio nonnullarum praecipuarum personarum e medio ipsorum selectarum humiliter institerant, quatenus remisso juris vigore gratiam potius et benignitatem ob intuitum anteactoruin suorum servitiorum eidem impertire­mus, nobis autem certas gravesque sane ob causas negocium et causam ipsius justo juris tramite et quidem publice reciden­dum et discutiendum satius fore censentibus, tandem resolu­tione nra eidem Davidi Zoliomi renunciata, nobilis Franc. Ki­nosi procurator ejusdem Davidis Zoliomi adstante eidemque personaliter adhaerente ipso etiam Davide Zoliomi petierat paria antelatae actionis directoris et omnium productorum, cum ea tamen protestatione, quod ij>se non animo litigandi paria eorundem productorum habere vellet, sed hoc aliis com­pulsus respectibus faceret. Quibus quidem productorum pari­bus eidem Davidi Zoliomi ea conditione, ut tertio post hujus­modi parium receptionem die ad praescriptam actionem et querimoniam directoris indilate responderet concessis causae praesentis ulterior discussio in diem 29. ejusdem mensis Aug. dilative reciderat. Qua adveniente nobisque ut supra unacum praedictis statibus et ordinibus regni pro decisione causae praescriptae pro tribunali sedentibus, partibus etiam iisdem personaliter ac procuratoribus earundem coram nobis cornpa­rentibus actorisque procuratore praescriptam actionem et que­rimoniam reproducente ac in praemissis a nobis et iisdem sta­tibus et ordinibus regni judicium et justitiam postulante prae­dictus procurator incatti allegaverat iu hunc modum : Quan­doquidem principalis suus praerogativa nobilitari gauderet ex eo, absque praevia debita citatione contra libertatem regni capi non debuisset prius itaque se ex aresto dimitti cuperet ac tandem liber ad propositam actionem et querimoniam ipsius actoris respondere vellet, in quo sibi et articuli super unione regnicolarum sancti plurimum adminicularentur. Quo audito procurator actoris responderat ex adverso exceptionem hanc non tenere ex eo, quod idem incattus petitis et receptis paribus productorum jam se se in jus immisisset. Et quod majus esset in comitiis in civitate nra (Jolosvar a. d. 1630. celebratis co­ram universis statibus et ordinibus regni cum ad propositio­nem nram super refrenandis inquietorum homiuum et praeve-

Next

/
Oldalképek
Tartalom