Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)
22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok
niendis perniciosis intentionibus decerneretur ipse in tantum praerogativa suae nobilitari cessisset et renunciasset. Ut ipse in aliquo flagranti principalem nram dignitatem yidelicet et libertatem regni offendente crimine deprehensus illico et absque praevia citatione detineri ac tandem juxta condignum meritum per nos puniri posset; quam quidem spontaneam ejusdem Davidis Zoliomi praerogativae nobilitaris cessionem procurator directoris recognitioni eorundem statuum et ordinum regni submiserat, quibus quidem statibus et ordinibus regni praemissam spontaneam libertatis suae nobilitaris cessionem recognoscentibus, eandemque modo per antelatum directoris procuratorem allegato factam fuisse attestantibus nos etiam cum praedictis statibus et ordinibus regni in arestatione ipsius incatti nullam eidem irrogatam esse injuriam eo quod volenti nulla fiat injuria, ac proinde ipsum incattum hac sua exceptione praetermissa ad actionem et acquisitionem praenotati actoris dei jure et necessitate respondere debere juridice decreveramus et commiseramus. Qua deliberatione audita antelatus David Zoliomi tertia etiam vice requisiverat praedictos status et ordines regni pro intercessionae fienda.Yerum nos antea etiam bis per eosdem status et ordines regni ratione condonandae praedicti Davidis Zoliomi culpae, si qua admissa extitisset et remittendae contra ipsum motae litis requisiti dum ad ultimum etiam causam praesentem nonnisi jure discutiendam renunciassemus. Tandem antelatus procurator incatti semper eodem Davide Zoliomi ipsi personaliter adhaerente per modum supplicationis allegaverat principalem suum juxta unionem articulis a. 1630. sancitis insertam absque praevia citatione arestari non potuisse, ob hoc supplicaret sibi primo restitui libertatem, tandem vero se contra actionem directoris defendere velle. Nobis vero et iisdem statibus ac ordinibus regni procuratorem ipsius incatti idem, quod supra per formam exceptionis pronunciaverat, nunc denuo per formam supplicationis repetere, ipsique Davidi Zoliomi nec decretum nec articulos ad stabiliendam ipsius hac in parte libertatem facta, nimirum per ipsum jam antea specificata spontanea nobilitaris praerogativae cessione suffragari posse casumque captivitatis, in quem incidisset, soli sibi imputare debere deliberantibus. Post haec idem procuratur incatti produxerat quasdam litteras nras ad eundem Davidem Zoliomi datas, quibus mediantibus principalem suum amnistiam ratione praescriptorum excessuum ejusdem a nobis accepisse asserebat. Quibus publice perlectis procurator directoris responderat, litteras easdem ipsi Davidi Zoliomi nequaquam suffragari ex eo, quod assecuratio nra in iisdem specificata fuisset conditionalis et tali sub sensu condita: quod si ipse D. Z. Erddlyi OrRZaggyiilesi Emlekek. IX. 24