Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)
22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok
Georgii Rakoczi (quae constabat ex duobus millibus hominum) dum in Transylvanyam ingredire vellet, a se dimissam proliibuit, ne dissolvatur, stipendia ipsius erogando. Et tametsi anticipatio comitiorum a Rakoczio excusetur, quod vexillum et clava (quibus principatus suus a Turca confirmari solet) a Turcis sibi adferatur; attamen aliud reor timeoque, quod Jeno a Turcis sollicitatur, aut ne violenter occupetur. Et ideo consultationis causa convocat tam celeriter regnicolas, quidnam facto opus sit in isto casu, in gratiam enim unius chauzy, qui per mensem etiam et ultra apud ipsos commorari soleat, non est, cur comitia anticipari debuissent, non enim est e re, ut hujusmodi legationes sub comiitis eifectuentur. Yel si praesentationem vexilli et clavae sub ipsis comitiis fieri voluerunt, poterant nihilominus per intervallum decem dierum quavis commoditate Turcarum detinere. Auget suspitionem conscriptio quoque militum per Zoliomi, qui, si fors Rakoczi arcem Jeno Turcis dedere nollet: ipse eandem ex parte sui eisdem appretiaret ob spem promotionis suae, quamvis hic quoque alio factum suum excuset praetextu, nimirum velle Turcam quoddam castellum vulgo Pankota nuncupatum inter dictam Jeno es (!) Szolnok reaedificare, quam verum est anno quoque ^lapso intendebat, sed sub specie hujus praetextus latrocinia jam sopita suscitata, alta et promota fuere. Opere praetium esset itaque quempiam bonum et circumspectum eo mitti, qui omnia attenderet et observaret quam studiose. Et is ipse corporale quoque juramentum a Rakoczio necdum (ut in relatione mea humilime intimavi) praetestitum, excipere, duorumque juvenum reversales, quas jam praemanibus suis esse Rakoczi scribat, Vestrae M. perferre posset. Pro hoc autem idoneum judicarem Alexandrum Sennyei, aut Georgium Haller cum alioquin etiam Georgio Haller animus est ingredi Transylvaniam, et siquidem David Zolyomi magnam erga Johannem Keri prae se ferat confidentiam, ad expiscandum animum ipsius, ut ipse quoque adjungeretur, arbitrarer pernecesse esse, sed forsitan et juramenti exceptio et exauditio amborum praeseutiam requireret. Principissa, relicta nimirum condam Gabrielis Bettlen hactenus in aresto fuit, quamvis enim veniam exeundi petebat, sibi tamen denegata est et paulatim omnem consumit substantiam, verendum etiam, ne Rakoczi ratione arcium Tokaj et Munkach cum ipsa collusurus sit, inducens eam pollicitationibus aut minis, prout etiam ob mortem Sculteti (quem ipsani interficere curasse asserunt) ad praesentem diaetam citataest; nec dubium conatus eorum esse, ut exuant rebussuis; quod respectu dictarum arcium Tokaj et Munkacli et nimis praeju-