Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)
22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok
1631. JÜN . 5.—júl. 1. 261 diciosum et damnosum esset. Placeret itaque mihi, ut illi ipsi mittendi legati, ipso quoque instituto exinde tractatu, omnino a consensu hujusmodi conclusionum dissuaderent, verum si aliquid exinde concludendum esset, fiat id cum Y. M. viisque et modis omnibus Y. M. in eo esse deberet, ut loco earum aut in Silesia, aut in imperio alia bona sibi datura esset. Unde postmodum quanta confiniis utilitas es sublevamen foret, vix credi parest. Hac ocasione insinuandum quoque duxi Y. M. Georgium Rakoczi, medio Sigismundi Lonyai me sollicitasse vellem procurare consensum Y. M. quatenus ipse cum dna principissa convenire, arcemque Tokaj cum appertinentiis suis pro se occupare possit, promittens se ut cum ipse cum capitaneo Muncachiensi correspondentiam habeat, illa ipsa bona per manus mihi assignanda, curare efficereque apud dnam principissam, quatenus illa penes me secure maneant. Yerum pro hac ipsius benevolentia nec gratiis actis responsum retulit. Quod nos istam consuetudinem non habeamus et ideo quantum fieri poterit, ob respectum etiam Y. M. faveat potius D. principissae, quam molestare aut damnificare intendat. (Fogalmazvauy orsz. ltar. Act. Publ. Fasc. 5. Nro 21). b) 1631. jun. 5.—j u 1. 1. A gyulafehervdri orszdggyuUs torvdnyei. Nos Georgius Eakoczi Dei gratia Transylvaniae princeps, partium regni Hungariae dominus, Siculorum comes etc. Memoriae commendamus tenore praesentium, significantes quibus expedit universis: Quod spectabiles, maguifici, generosi, egregv, et nobiles, caeterique universi status et ordines trium nationum regni nostri Transylvaniae, et partium regni Hungariae eidem annexarum, in generalibus eorum comitiis, ad diem quintum mensis Junv anni domini millesimi sexcentesimi trigesimi primi, in civitate nosti a Alba-Julia ex edicto nostro celebratis, congregati, exhibuerunt nobis et praesentaverunt quosdam infrascriptos articulos, in eisdem comitiis paribus ipsorum votis et unanimi consensu conclusos, suplicantes Nobis humilime, ut nos universos eos articulos, omnia aque et singula in eisdem contenta, ratos, gratos, acceptaquehabentes, benigne approbare ratificareque dignaremur. Quorum quidem articulorum tenor talis est. A r t i c u 1 i D o m i n o r u m r e g n i c o 1 a r u m t r i u m nationum regni Transylvaniae, e t p artium