Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
420 KRDKLYt ORSZAGGVri.ESEK. suae Serenitatis ne in possessione Somogy in intertentione concionatoris helvethicae religonis ac templi usu incolae ejusdem loci impedirentur, ad primum talis complanatio facta est, agnoscere dominus commissarios suae Mattis quod exercitium catholicae religionis in praesentia suae Serenitatis minime impeditum fuisset Cassoviae, et ne deinceps quoque impediatur, suam Serenitatem curaturam. Secundum autem taliter complanatum est, quod nimirum praelibata possessio Somogy ad illustrissimum et reverendissimum dominum archiepiscopum Strigoniensem pertinet, eundemque sedulo curaturum esse, ne per possessionis suae incolas contra leges regni quicquam peccetur in libero exercitio religionis ipsorum. Tertio. Sua Serenitas demandatura est, lie ulli milites imposterum e ditione suae Serenitatis in viciniores suae Mattis comitatus subinde irrumpant, aut quovis modo miseram plebem pro libitu opprimant, idemque quoque fiet ex parte suae Mattis. Q u a r t o. Dominus princeps in bonis ad arcem Zendreo spectantibus inque comitatu Borsodiensi, ditione videlicet suae Serenitatis existentibus et constitutis factas, per suam Mattem caes. et regiam ejusdemque praedecessores, fidelibus suis collationes, vel inscriptiones minime turbabit. Inscriptiones vero non mutabit, neque in alios quoslibet transferet. Q u i n t o. Siquidem domini commissarii suae Serenitatis nomine proposuerunt difficultatem de collationibus bonorum et honoribus supremi comitis contra articulos Yiennenses in septem comitatibus factis expeditionibusque in cancellaria, suae Mattis superinde emanatis hac quoque in parte deinceps articuli pacificationis Viennensis ea de re editi utrinque observabuntur et si quid contra praedictos articulos hactenus admissum esset, tollitur. S e x t o. Quod dominus princeps, praeter grossos quinarios hactenus cusos, imposterumque cudendos, pariter et minutiorem monetam Hungaricam audi faciet, ita quidem, ut utraque moneta