Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
valorem quinque lotonum, una vero marca quinque florenos Hungaricales ad instar cusionis monetae suae Mattis Cremniciensis, similiter quinque lotonum constituat. Quae deinceps utraque moneta, tam scilicet jam cusa, quarn etiam deinceps in praedeclarato valore et pondere cudenda, in tota quoque Hungaria juxta articulos regni ubique currat. Pariter vero suae Mattis monetam dominus princeps ubique in suis ditionibus, etiam in Trannia acceptari curabit. S e p t i m o. Ut Zendrovienses, qui praetenduntur viginti millium florenorum damnum suae Serenitati intulisse, juxta quoque negotiatores Turcas spoliasse, ex parte suae Mattis ad requisitionem suae Serenitatis vel ejusdem officialium juxta articulum diplomatis Viennensis 26 juri sistantur et juxta decreta regni puniantur. Quoad litteras assecuratorias serenissimi principis ad partem super restitutione bonorum in iisdem litteris assecuratoriis specificatorum attinet, pagi quidem Nadasd, Szeghi et Kissfalud per serenissimum principem jam antea restituti sunt prioribus possessoribus. Reliquorum vero bonorum restitutioni diem 25 boc ipso in anno affecturi mensis Julii praefixit, ut circa illum diem priores possessores bonorum vigore assecuratoriarum restituendorum, vel eorundem baeredes per se vel suos homines Cassoviae compareant, quo etiam serenissimus princeps mandata sua ad modernos bonorum possessores sonantia, transmittet ad manus domini praefecti camerae suae Cassoviensis, quibus in iisdem mandabit serio, ut bona per suam Serenitatem illis inscripta tam in septem comitatibus suae Serenitati concessis, quam reliquis ditionibus suae Mattis existentia (de quibus vel priores possessores, vel eorum haeredes nullum tuni prioribus bonorum possessoribus vel eorundam haredibus contractum inivissent) mox et de facto restituantur. Qui quidem priores possessores, vel eorundem haeredes per dominos suae Mattis commissarios in decursu hujusce commissionis suae Serenitati denominati, hujusmodi mandata pro se quisque ad sese recipere, assumptoque penes se vicecomite, aut vero judice nobilium ejusdem comitatus ubi talia bona adjacent, exhibeant et ad restitutionem commoveant, qui si fecerint, bene quidem, alioquin priores possessores vel eorundem haeredes etiam ipsis restituere nolentibus pro se bona ipsorum recipere et possidere valeant. In cujus rei firmitatem, praemissorumque effectuatorum certitudinem ac conclusae pacis stabilimentum hasce praesentes litteras utrinque propriis si-