Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
260 F.UDEI.YI ORSZA.GGYUR,I;SEK. ut etiani in valetucline alterationem sentiret. nnde cura medici adhiberi debuit. Quaesivit etiam de suae Mattis sanitate et bona constitutione, similiter de serenissima imperatrice et liberis, quonam pacto valerent. Respondente cursore: bene, congratulabundus fausta comprecatus est. Trecenta vexilla distribuit pro conscribendo et lustrando milite, causam lustrationis eam dixit, 11011 aliam esse, quam ut in omnem eventum si milite opus haberet, ut sciret, quam copiam in promptu haberet et ut in usum induceretur talis lustra annualis et decedente se etiam posteritas id imitaretur, eo namque pacto et floridam militiam conservaret et resistentiam meliori modo facere valeret. Retulisse principem ad mensam sese singulo tridui aut quatridui spatio Yienna litteras accipere, quibus perscribitur, quam graviter Calvinistae persequutionem patiantur et quod vivi exorientur. Cursor falsum et commentitium esse id assecuravit, profuit ad persuadendum principem Ladislai Borncmisza testimonium. In egressu obvius factus comes a Turn Venetys redibat. Iam abit ad Brandenburgum; quaesitum a cursore per duos servitores, quisnam sit et unde veniat et quove tendat. Beplicans cursor itidem quaesivit, quis sit, qui id indaget de se, et sic nihil utrinque responsum recesserunt ab invicem. Ab Haydonibus ipsum comitantibus intellexit cursor esse Turnium. Habuit et alium comitem itineris. qui dicebatur esse Franczbek (Farensbach). Currus ejus duobus equis duntaxat vectus tinctus colore rubro. Duodecim equites Folonos habuit. Certum esse quod promissa dederit Brandenburgo et manu stipulata firmavit datis etiam litteris: cjuod casu quo benignitatem et paternam suae Mattis gratiam non consequctur isthuc sese inclinaturum et propensurum. Quendam Andream Gombos Haydones voluerunt pro generali erigere, hoc princeps intelligens voluit illum e medio tollere: hic se in Poloniam proripuit, et Betleno renunciavit, quod si nocere poterit sibi per suam Mattem id graviter facturum: sed et reliquos Haydones, fuga ejusdem conturbavit. Ab Haydonibus, qui ex Transylvania reversi sunt, audivisse cursorem servitia suae Mattis impensuros esse perlibenter, dum modo officium ipsorum et oblatio grata demonstraretur esse suae Matti datis ad ipsos litteris. Caritatem rerum omnium summam esse in Transylvania panis pro denariis Hungaris 20. sibi pro uno pastu non suffecisse: bubulam carnem ne quidem pro pretio haberi posse. Undecim millia boum ad rationem suam princeps occupari