Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

fecit. — Ovis una venclitur pro tiorenis Hungariealibus cluoLus et denariis -40. Provincia Transylvaniae quaerulabunda est, quod in de­solationem et ruinam inducantur: causam autem non aliaiu dicunt, quam quod princeps inquietus belli studiosus etc. Dnuni Alaglij dixisse, quod quemadmodum bactenus pro fidelitate sua, suae Matti significavit de bostili intento Eetleni, ita etiam hactenus fecisset, si quippiam intellexisset, nihil ta­men hactenus advertit, licet continuos servitores suos habeat in Trannia, qui ad hoc solum attendant. Septima May in ultima audientia rursum princeps spe­ciosis promissionibus obtulit suae Matti serviendi promptam voluntatem, sinceritatem, tanquam erga benignum patrem, id­(jue multis significationibus, tandem vitam longaevam, sanita­tem firmam et fausta quaeque comprecatus. Eeferebat ulterius Tartaros cum Turcis jam convenisse : frater germanus Tartari venerat, ut Transylvaniam infestaret; princeps ad obsistendum misit militiam siculorum et alios suos milites praesidiarios, qui defensionem advertentes recesserunt et qui intra Boristenem erant Tartari 40 milia reversi sunt in Tartariam. Cosacos cum Tartaris in tantum convivatos fuisse, ut contracta invicem confidentia et amica voluntate, expeditae fuerint Constantinopolim versus Kosakorum saykae numero 34. Bornemissa nihil de successu expeditionis referre sciebat, in regressu tamen a mercatoribus Cracoviensibus intellexisse se, quod cum magna praeda reversi fuerint: publicoque ru­more apud illos ferri, quod denuo pax inter Turcam et Tarta­rum rupta sit. De motibus et perturbationibus Asiaticis referebat prin­ceps, quod denuo repertus sit quidam juvenis ex generatione Turcicorum sultanorum, cujus nomen ex Turcico idiomate trans­latum, significat; a deo missum puerum, qui cum Persa et aliis rebellibus Turcarum sultani conjunxit se; sultanus uni­versam militiam cis marinam a Nandor Alba Constantinopo­lim usque levari fecit et contra praefatum novum rebellem expedivit, ita etiain Janicharos Constantinopolitanos, qui tam exiguo numero reperti sunt, ut ubi alias 40. milia erant commu­niter Janiczarorum, jam vix septem milleni reperti sunt, frustra tamen egit omnia Turca, nam triplo majorem exercitum ha­bent adversarii ejusdem. Ajebat item princeps: certam esse debere suam Mattem, quod militia Turcica omnis, quae supra Nandor Albam est Budam contra suam Mattem confluat: universam illam mili-

Next

/
Oldalképek
Tartalom