Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

250 EKDELYI ORSZAGGYULESEK. principis nici ut juri sisteretur detentus ; liihil taincn a magi­stratu ejus loci, ut justitiae exequutioni demandaretur in eo impetrari potuit, sed is libere ab iis dimissus est. Ut igitur ab iis justitia bac in re in exemplum multorum impendatur, reusque juri sistatur, Mattem Yram serenissimus princeps meus requirit, eandemque rogatam vult, ut Eperjessiensibus seria super liac re Mattas Yra mandata dare dignetur. Praeterea autem clementissime imperator conqueruntur status et ordines Regni Hungariae de praesidiario milite externarum nationum, in praesidium Zendroviense introducto; unde non nisi diffidentiae signum aliquod inter Mattem Yram Caesaream ac Regiam et serenissimum principem meum, liinc elici affirmare, cum illos neque satis bene provisos, neque etiam contra Turcarum incursus arcendos sufiicientes, neque necessarios arbitrentur. Et quod praesidium Zendreoviense in comitatu Borsodiensi, qui comitatus suae celsitudinis ditioni subjacet, collocatum sit, — de quibus inconvenientiis sernmus dominus meus illrmum ac reverndmum dnum Mattis Yrae Scrmae aulae cancellarium ad suain serenitatem proxime ablegatum, sufficienter Matti Yrae proponendo edocuit, — ne igitur turbandae buic tantis laboribus partae paci cum incomparabili tot gentium clade ansa aliqua praebeatur: Mat­tem Yram Sacram serenissimus princeps rogatam vult ut prae­sidium illud Germanicum Zendrovia educi benigne demandet. Meminisse Mattem Yram Sacrmam serenissimus prin­ceps meus putat, ad intertentionem confiniariorum in ditioni­bus suae celsitudinis existentium in pactis Yiennensibus, tri­ginta millium florenorum summam, a Matte Yra benigne pro­missam fuisse, cujus rei annus jamjam in promptu, sit neque quidquam adliuc repraesentatum sit: suaque celsitudo novem mensium stipendia ex proprio aerario illis boc anno numera­verit. Quod quinquagintorum etiam millium summam excedit, Mattem Yram rogatam vult, praesentis anni triginta millium summam juxta pacta foederum benigne repraesentari deman­det, suorumque quibus negotium sua cesitudo commiserit, manibus tradi velit, cum sua celsitudo jam confiniariis ex suo illud numeraverit; in futuro per commissarios Yrae Mattis ea summa exbiberi poterit, dummodo ii maturius, quam expleto anno praesto sint; milites enim absque stipendiis nullo pacto contineri poterunt. Similiter ut juxta conclusiones articulorum Yiennen­sium ad restaurationem confiniorum in ditionibus suae celsitudinis sitorum, Mattas Yra certos suos commissarios expediendos benigne velit, uti antea per legatos suos, ita boc etiam tempore, Mattem Yram Sacrmam requiren-

Next

/
Oldalképek
Tartalom