Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
1625. MARCZ. 21. APlt. 15. 251 dam rogandamque sua celsitudo serenissima voluit, praecipue cum extremam eorum ruinam oculis ipsis 11011 sine dolore cernat, adeo ut Mattas Yra illud sibi persuasum habere benigne poterit, si adhuc duorum saltem annorum spacio eae arces, utpote Sattmariensis, Tokaiensis, Kalloviensis et Onodiensis hoc in statu relinquentur, ultimam eas ruinam pati manifestum est; ex quo quantum, qnamque incomparabile damnum, cum ingenti opprobrio, non tantum huic regno, sed vicinis etiam provinciis sustinere necesse erit, quivis secum reputare facile poterit; cum praesertim illorum laudabilis et sanctae memoriae principum, scilicet Ferdinandi primi et Maximiliani secundi imperatorum, qui illis arcibus fundanienta jecere, ad defensionem christiani populi et tot regionum erecta monimenta desolata esse cernantur; sua celsitudo sernma omnem operam suam in earum restauratione praestatura erit, dummodo idonea ad ea a Vra Matte subsidia et sumptus ordinentur. Atque haec sunt, quae super his negotiis sernmus princeps dnus meus clementissimus hoc tempore Sacrmae Matti Vrae Caes. et Eegiae proponenda voluit, nihil dubitans Mattem Vram, sapienti suo consilio commodis ditionum suarum, vicinorumque regnorum hac etiam in parte ita consulturam, ut paterna Vrae Mattis, uti communis totius orbis christiani parentis, erga omnes cura [et sollicitujdo ab omnibus, cum insigni Mattis A rrae in omnem posteritatem laude perspicere possit. A qua ad haec quamprimum optatum etiam responsum et benignam resolutionem expectat. Ejusdem Mattis Vrae Sacrmae humillimus cliens ac pro tempore sernmi principis Transylvaniae internuncius. Ladislaus Bornemisza. Kiviil Ferenczji est irta red: Puncta nomine principis Bettlen suae Matti per Ladislaum Bornemisza proposita. Mas Mzsel pedig esen eredeti Mtirius can rajta : NB Imperator sese benigne resolvit, responclendum etiam principi Bettlenio, suae Mattis intentionem esse perbeniguam, ut similitudo et aequalitas monetae utrinque in liga servetur; cum autem hoc ipsum altioris sit indaginis, eo quod plures circa hoc suae Mattis provinciae versentur, ideo ad maturiorem consultationem aliis communicatum esse, voto superinde accepto, Mattem suam caes. ac regiam erga excellentissimum dnum principem sese resoluturam. Interea exigantur informationes et notae ex Moravia, Silesia, Polonia, Austria et .Styria etc. In audientia apud principem ab Eggenbergo 9. Aprilis Anno 1625.