Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

1625. MABCZ. 21.—APB. 15. 249 etiam princeps (le usu monetarum Vrae Mattis in ditionibus suis demandaturus erit. Denique ut si qui, uti liactenus ita inposterum quoque falsas monetas inveliere ausi fuerint, eos Mattis Yrae ofticiales severe puniendos suscipiant, sicuti id in ditionibus suis, ipsius etiam celsitado factura erit. Sed maxime necessarium sua serenissima celsitudo illud esse pu­tat, ut Yra Mattas Caesarea ad ordines Silesiae seria de liac re mandata dare dignetur, ut ibi falsarum monetarum cusio inhibeatur; neve id quibuspiam attentare permittatur; — sicuti et serenissimus Poloniae rex super hoc negotio a Vra Matte Caes. requiri debet et id ab ipsius Matte peti, ut in ditionum suarum locis, sub severo edicto inhibendum velit, ne falsae monetae in regnum Hungariae invehendae cudantur, cum serenissimo principi locus etiam constet, ubi illae cusae sint et hodie adhuc cudantur; quin etiam ut regia Mattas sua Poloniae eos, qui hoc ausi sunt severe in exemplum puniendos curet. Insuper ut in regnis et ditionibus etiam suis, sul) hac justa liga cusarum Hungaricarum monetarum usum promulgandum velit, uti ab antiquo etiam semper illud obser­vatum fuit, ut sicuti moneta Polonica in regno Hungariae, ita Hungarica etiam in regno Poloniae promiscue in usu esset, ita tamen ut hoc iiat, aequum est, si moneta etiam Polonica, uti ante quindecim annos cusa est, sub eadem liga cudatur, neque exosissimae ab omnibus illae monetae, scilicet poltura, cones, sed juxta antiquum modum boni grossi novenarii et ternarii, sicut Cremnicii minuta pecunia, Cassoviae item et Rivuli Dominarum ternarii quinariique cudantur. Qua de re cum etiam serenissimus princeps certuin lega­tuni ad serenissimum regem Poloniae citra breve tempus sit missurus, posset Caes. Mattas litteras ad serenissimum Polo­niae regem hac de re scriptas per me ipsi serenissimo prin­cipi transmittere, ut iis munitus sernmi principis legatus sern­mum Poloniae regem facilius ad hanc sententiam et volunta­tem pro communi bono promovendo allicere possit. Quibus (benigna Mattis Vrae Caesareae voluntate acce­dente) hoc pacto perfectis et res omnes sedari, confusiones cum maximo totius hujus gentis bono tolli, denique mutua ubique commercia, cum insigni regionum harum emolumento restaurari possunt: insuper etiam et talleri valor ubique simi­lis constitui quam comode poterit. Et quoniam hic etiam in regno Hungarorum plurium audacia eo magis erumpit, cum omnes impune hac falsa mo­neta quaestum exercentes vident, sicuti non ita pridem Eperiesy accedit, ubi Judaeus quidam cum triginta millium florenorum valoris falsa moneta deprehensus et ab officialibus serenissimi

Next

/
Oldalképek
Tartalom