Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

sentibus in regno motibus obviam ire voluisset, ex annuen­tia authoritateque a sac^ma Caes. regiaque Matte eidem hac in parte attributa, post varios utro citroque tractatus habitos ad certas induciarum utrinque observandarum conditiones et articulos devenimus. Quarum induciarum conditiones et arti­culi sequuntur in hunc modum. Prima. Quod utrinque et ubique in regno Hungariae et Transylvaniae et etiam partibus Poloniae tam ex parte suae Matis caes. regiaeque, quam etiam dicti serenissimi domini principis fiat suspensio armorum. De qua per suam Mattem caes. et reg. serenissimus quoque rex Poloniae requirendus erit. Pactaeque induciae durent usque ad festum sancti Mi­chaelis, diem videlicet vigesimum nonum mensis Septembris, anni futuri millesimi sexcentesimi vigesimi quarti. Secunda. Arces, comitatus, confinia, civitates et oppida, quae extra ditiones etiam serenissimi dni principis aut ea vigore conclusionis Niclspurgensis illi concessas in partibus cis Danubianis in potestate ejusdem nunc existunt (exceptis comitatibus Posoniensi, Nitriensi, Trincieniensi Barsiensi et Turociensi cum arcibus, confiniis, civitatibus, oppidis et villis in eis habitis, qui plenarie pro sua Matte manebunt, necnon arcibus Filek et Nograd. ac aliis, quae nunc in potestate suae caes. ac reg. Mattis habentur) ad terminum usque induciarum maneant sub potestate et gubernatione ejusdem dni princi­pis. Comitatus vero Ultra-Danubiani similiter cum confiniis arcibus, civitatibus et oppidis atque villis per totum maneant pro sua Matte, sic etiam in marchionatu Moraviae per princi­pem apprehensae civitates, arces et reliqua omnia bona relin­quuntur ditioni suae Mattis, hoc addito, quod nullos ex bene­volis dni principis in his comitatibus sua Mattas caes. regia­que in personis vel bonis niolestabit et impediet, passusquo per comitatus eos, sicuti et alios hominibus dni principis in Sile­siam, ducatusque Opoliensem et Ratiboriensem liber concedi­tur; hoc ipsum fiet etiam pro fidelibus suae Mattis ubique. Tertia. Conclusis et confirmatis his induciis dictus dnus princeps statim omnes Turcarum Tartarorumque exercitus dimittet, aliasque copias suas ex ditionibus suae Mattis sub stricta disciplima educet, ne Mattis suae fidelibus et subditis quantum fieri poterit, damni quid inferatur, quin et ipsemet dnus princeps eo loci residebit, unde nullum incommo­dum vel damnum suae Matti vel eius fidelibus inferetur. Denique regnicolae sub aliquo praetextu nomine domini prin­cipis ad res novas moliendas aut sequendas durantibus indu­ciis non sollicitabuntur, neque cogentur. Idem fiet ex parte quoquo suae Mattis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom