Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
206 EKDKLYI OR?ZAGG YRI.KSEK. Quarta. Quo acl inducias ct tractatum pacis inter suam Mattem caes. et Turcarum imperatorem. dominus palatinus requiret suam Mattem, et si suae Matti visum fuerit. dnus quoque princeps ea in re operam suam interponet. Quinta. Ducatus in Silesia Oppoliae et Ratiboriae sicut antea per dnum principem fuerunt possessi. maneant in codem statu usque ad terminum induciarum. Sexta. Commercia, negociationes et passus utrinque uluque libera sint. Septima. Ad majorem autem harum induciarum securitatem et futurae bonae pacis spem, asecurabit sua Mattas caes. et reg. dictum dnum principem, quod sub boc induciarum tempore nullius externi militis in regnum Hungariae introductione, aut aliqua majori praeparatione spem futurae pacis interrumpet, sed candide et sjncere sub lioc induciarum termino tractatum pacis benigne instituet et continuabit, et quidquid in dicto tractatu conclusum erit, realiter in effectum deducet. Idem fiet ex parte etiam dni principis. De commissionis autem hujus et tractatus termino et loco utrinque quamprimum concludatur et (e szavak athiizva: per dnum palatinum) intimatio fiat. Octava. Tempus autem lioc induciarum utpote parti utrinque sacro sanctum et ab omni bostilitate inimicitiis occultis aeque et manifestis, militum excursionibus, arcium locorumque interceptionibus et occupationibus cunctis, deni<iue tam publicis, quam privatis offensionibus utrinque partium sit ubique immune ad cujus observationem sub vinculo bonae fidei utrinque partes sese compromittant et adstringant. Xos itaque praescriptas induciarum cum praenominato dno comite palatino, utpote ex annuentia et antlioritate dictae sacr. Caes. regiaeque Mattis eidem concessa initarum ct conclusarum conditiones et articulos praesentibus litteris nostris de verbo ad verbum insertos et inscriptos, ac omnia in eisdem contenta ratos, gratos et accepta habentes acceptamus, ap])robamus et ratificamus, assecurantes dictum d. comitem palatinum, eostjue, quorum interest, in verbo nostro principali et bona fide, quod accedente ad haec suaeMattis caes. et regiae consensu et confirmatione prafimissa omnia et singula in oninibus punctis, clausulis et articulis tam nos ipsi observabimus, quam per alios omnes, quorum interfuerit, cuiuscunque status, officii et dignitatis existant, firmiter observari faciemus, saepedictamque suam Mattem caes. et reg. peculiari alio diplomate nostro in vcrbo principali et Itona fide assecurabimus; imo acceptamus, approbamus, vatificamus et assecuramus harum nostrarum vigore ct testimonio literarum mediante.