Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

b) Ferdinandus etc. Fidelibus nostris etc. Expediti sunt per illustr. Gábrielem sacri Romani imperii et Transylvaniae principem etc. in civitatem nostram montanam Novisoliensem nonnullorum negotiorum cum nostris quoque commissariis ad dietum locum ablegatis pertractandorum gratia certi commis­sarii suae D. splis nempe ac magcus Wolffgangus Kamutliy de Zent Laszlo comes comitatus Thordensis et sedis Siculica­lis Vdvarhely capitaneus ac uniyersorum Siculomm generalis, consiliarius ejusdem; egregiiitem Nicolaus Monaky de eadem. itidem consiliarius Sigismundus Loniay de Nagi Lonia comes cottus Krassnensis ac Stephanus Kassay de Koloswar consilia­rius itidem et per Transsylvaniám prothonotarius. Quibus ubi­que per ditiones Mattis nostrae tutum et securum iter pátere volentes Fidelitatibus vestris harum serie benigne et firmiter praecipimus et mandamus, ut iidem unacum servitoribus comi­tiva ac rebus quibuscunque ad eosdem pertinentibus liberum et securum eundi, redeundi, iter agendi et commorandi facul­tatem permittatis et per eos quorum interest, permitti facere debeatis et teneamini, cum omnibus ad eosdem pertinentibus personis et rebus. Neque vos secus facere volumus. Praesentes autem post earum lecturam reddi mandamus exhibenti. Da­tum in Castro nostro Eberstortf die 29. mensis Augusti Anno dni 1623. Par salvi conductus litterarnm pro commissariis Bett­len Novisolium Venturis. (A »Jászai-féle gyűjtemény «-bői. Nemz. Múz.) e) Nos Ferdinandus etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis. Quod cum illrmus Gabriel Sacri Romani imperii et Transylvaniae Prin­ceps quarundam partium regni nostri Hungáriáé dominus et Siculorum comes ae Opuliae et Ratiboriae dux etc. certos suos commissarios, spectabilem nimirum ac magnificum Wolffgan­gum Kamuti etc., egregium item nimirum Nicolaum Monaky etc., Sigismundum Loniay et Stephanum Kassay etc. pro com­planandis, quae forte emersissent difficultatibus circa trans­actionem cum praefato principe Niklspurgi habitam, in civi­tatem nostram montanam Novisoliensem, inibi cum nostris quoque commissariis eundem in locum expeditis, ablegaverit: Nos itaque praefatos suae D. commissarios vigore praesentium litterarnm nostrarum assecuratoriarum certificatos, assecura-

Next

/
Oldalképek
Tartalom