Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
tos et affidatos esse volumus, quod praefatis personis et deputatis eommissariis, unacum servitoribus et sibi adjunctis rebusque eorum quibuslibet liberum tutumque in praefatam civitatem Novisoliensein aeeessum habere faciemus, nullumque tarn in persona, quam in rebus seeum habitis, damnum iis per quospiam tarn in via isthuc veniendo, quam etiam eo appulendo, inferri patiemur. Praeterea, quod in civitate praedicta Novisoliense tutum et absque omni impedimento iis manendi et commorandi, liberique traetandi, agendi, proponendi et concludendi faeultatem benigne concessuri sumus, neque illis, ut ii quovis pacto vel in persona vel in rebus molestentur, potestatem permissuri sumus, sed tales si qui forte reperirentur, per eos, quibus id incumbit severe puniri faciemus. Ad liaec, quod sive commissio haee optatum finem, sive autem irritum sortiatur, tarnen libere pacifiee et citra ullum impedimentum, tarn inde movendo, quam etiam in redeundo, ubique eis reditum, cum omnibus famulis et impedimentis secum habitis concessuri securumque et idoneum quousque in tuto positi erunt, iis praesidium adjuncturi erimus , de quibus omnibus , tam ipsum principem tanquam principalem, quam vero dictos commissarios in vigore harum litterarum nostrarum assecuratoriarum certificamus, affidamus et assecuramus. Datum in Castro nostro Eberstorff die 29. mensis Augusti anno dni 1623. Par assecuratoriarum pro principis Bettlen eommissariis. (A »Jászai-féle gyüjtemény«-ből. Neinz. Műz.) XVII. 123. szept. 17. A Bethlen mozdulatait hírül adó tudósítás. 1. Decima tertia Sejtembris ingressus est princeps Cassoviam equitibus et peditibus praetorianis et aliis tribus circiter millibus stipatus. Reliquus exercitus ex Valachis, Kurtanis, Turcis, Transylvanis et Hungaris constans et ad decern millia sese extendens ad pagum Geztel infra oppidum Zikzo situm, in castris relictus sub cura et praefectura magci dni Sigismundi Kornyss exercitus et rapinis et praedis ita vivunt, ut multis retro annis militum rapacitas comitatus illos tam misere et tam atrociter non exhauserit, uti nunc. 2. Ad decimum diem Septembris indixerat conventum Cassoviam; septem comitatuum illi subjectorum nuntii adsunt, sed magnates perpauci. Scopus propositionum dicitur fuisse, ut ita parati ad bellum sint, quo et domi si qui regnum hoc