Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)

19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok

1615. JAN. 24.—FEBR. 5. 225 eo occasionem contra regunm suscipiendi hostiliter quippiam attentari posset. Quoad propositiones in genere de necessitatibus regni, praeterea quae suae M ti s benignae voluntati erunt, ut propo­nantur, posset etiam d n i comitis palatini super proponendis informatio tunc temporis expeti, id quod hacteuus usitatum fuisse constat, is siquidem absque quod hucViennam citentur, dnis consiliariis convocare posset, et deliberatione superinde habita suam M^m de iis edoceret. De iis vero, quae suae M ti s, et fisci negotia cencernunt, d nn s camerae suae M ti s hun­garicae praefectus cum consiliariis pro consvetudine usitata opinionem daturus esset. Coeterum ex praememorati tractatus cum Trausylvanis continuatione fiet etiam illud, quod dum is peragetur, et ex voto sententiaque suae M ti s et regnicolarum optato perficie­tur; animadvertentes status et ordines M ti s suae clementiam et beniguum affectum, pro pia et singulari paternaque plane cura, qua negotia regni sui Hungariae, modis omnibus adjuta et promota esse contendit, publice per hoc testata reddi, maiori cum promptitudine et alacritate ad ea, quae sua M ta s praestanda vellet, accederent. Et quidem vel pro hac vice, ubi tam ardua et magni momenti negotia, quae salutem vel excidium, sum­mam cum tranquillitate quietem, aut certe ingentium malo­rum iuitia allatura sunt, ut augusta sua, et fidelibus suis regni­colis exoptatissima praesentia sua M ta s clementer interesse et praeesse dignaratur, sane perquam utile videtur d ni s consilia­riis. Fieret namque sic, ut et facilius gravamina componen­tur, quietioraque et optati effectus sua M ta s habitura esset comitia. Tandem etiam quocl ad violentias, invasiones et pergras­sationes Turcarum tollendas, pauca in eo quoque suae M^ de­misse per d n°s consiliarios suggerenda erant. Serio tam a par­tibus christianorum, quam Turcarum, per eos, quorum autho­ritas apud milites praesidiarios valet, ac quorum curae iidem submissi sunt, interdicendum esset, ne sub gravi poena, quae de deliquentibus et in flagranti deprehensis statim et de facto sumi deberet, in potestum ullas excursiones, et mutuas inva­siones exercerent, Et quia plerique egestate et inopia adacti excurrunt, quantum quidem temporis moderni conditio ferret, indigen­tiae ipsorum succurrendum sua M ta s benigne ut demendare diguaretur perquam oportune accideret, sic namque aliquo saltem subsidio adiuti, in officio sese continerent, neque occa­sionern sumerent in terras hostiles ad rapiendum excurrendi. Turcae quoque non irritati, maxime si etiam praefecti illorum Erdclyi Orszaggytilesi Emlekek. VII. 1 'J

Next

/
Oldalképek
Tartalom