Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)
19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok
desuper cum expostulatione debita requirentur, a similil)us excursionibus suscipiendis sibi haud dubie temperarent; evitarenturque plures incommoditates et gravamina, ratioue hactenus patratarum excursionum, pro quibus complanandis Turca requirendus esset, siquidem etiam Ali basa Budam venturus existimatur, qui tractatui ejusmodi interfuit, et eandem iuramento, sigillis et subscriptiouibus confirmavit. Quales vero singillatim excursiones turcae, quasve depopulationes agant, dni partium regni supremi et confiniorum capitanei pro necessitate relationem facere possunt. Juvabit etiam non parum ad tollendas excursiones, si debitae in confiniis ordinationes, qui vagabundos forte haydones, vel quosvis alios praedam exercentes persecuti fuerint. Cavebuntur etiam excursiones per compositionem illam seu tractatum super limitatione pagorum deditiorum, hucusque non sine dispendio miserae plebis dilata, ea itaque ut primo quoque tempore susciperetur (peracta tamen primo illa transylvanica commissione) curanduui omniuo esset, monendique Turcae ne longioribus dilationibus rem hanc involvant, sed ad pacis conservationem, ex qua occasione potissimuni plurima contra legitimam et firmam ejus observationem frequentius committuntur, in debitum effectum deduci maturent, suosque homines ad id tempore competenti ad arbitrium suae Mtis nominando destinent. Ut autem Turcis cavillationis ansa omnis praescindatur, novis postulatis vel diversis a prioribus praetensionibus immutari vel augeri iam positi articuli nequaquam deberent, ne exinde arguere velit, sublatam innovationibus huiusmodi priorem sultani obligatiouem, et fidem iusiurandique liberum factum, et sic consequenter pacem ruptam, et per hoc apertum bellum declarari. Urgendum duntaxat erit illud et explicaudum, quod ad Sytvatorok jam semel conclusum fuerat, et illa specificanda articulatim, in quibus a partibus Turcarum labefactutum, et constitutionibus contraitum fuerat. Supplicant autem d»i consiliarii suae dignetur mandare singularem huius rei et diligentem curam haberi, monentur siquidem ad hoc faciendum, cum ab aliis supplicantibus, tum etiam ab universitate d noru m et nobilium diversorum comitatuum, signauter autem comitatus Nitriensis, cuius comitatus pagos depopulationibus ac aliis iuiuriis et damnis mirum in modum ipsi Turcae affligere non cessant. Quod si Turca tempore tractatus de pagis dedititiis etiam de Transylvania mentionem faceret, eo duntaxat reiicendus esset, et ad conclusionem illam relegandus, de Transylvania