Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)
19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok
nicae occupationem in mea, meorumque haeredum et successorum legitimorum ex propriis meis lumbis in linea masculina descendentium possessione quidem mane ant, sed a sua M te ejusdemque haeredibus et successoribus legitimis, in peculiare feudum recognoscantur futurum promitto. Transylvaniam vero ipsam a S. C. ac K, M t e ejusdemque haeredibus et successoribus legitimis tanquam supremo meo dno pro antiquo recepto more ego et posteri mei ex propriis meis lumbis in linea masculina legitime descedentes recipiam et agnoscam, quibus' deficientibus ad S. C. Rque M te m et ejus successores et liaeredes legitimos redire ac rursus devolvi debebit. Ad Radulium quod attinet ut nomine suae Mtis C. ae R. in provinciam suam restituatur, omni conatu operam dabo, cum eo etiam uti et cum Moldavo bonam vicinitatem es correspondentiam servabo et ubi opus fuerit, quantum possim defendam, ita tamen, ut non a me tanquam Transylvaniae vajvoda, sed tantum a S. C. ac R. M t e sua ejusdemque haeredibus et successoribus legitimis dependeant, citra cujus praescitum et assensum in majoris momenti et pondereris negotiis nihil aut tractabo aut statuam. Ampliorem quam per suam M te m C. ac R. ejusdemque haeredes et successores legitimos concessum fuerit, jurisdictionem neque praetendam, neque titulum mihi attribuam. Ad diaetas autem hungaricas vel ipse coram vel per internuncios quoad citra christianorum et provinciae incommodum fieri poterit, comparebo. Eos qui suae M^ C. ac R. causa proscripti sunt, in bona ipsorum restitui, iisque liberam bonorum suorum in provincia sitorum possessionem secure et quiete permitti curabo. Saxonicales item civitates in pristinum statum redigi, x ipsisque bona et privilegia inique adempta restitui et confirmari, civitates etiam illas ut ab antiquo etiamnum incolunt natione Germanicajidaugeri permittam. Aurifodinas et mineralia rursus erigi ac redintegrari, eisdemque de tribus millibus montanis nationis germanicae laboratoribus et privilegiis consvetisque immunitatibus amplioris securitatis et permansionis eorum causa provideri et cusionem monetae sub S. C. ac R. M ti s ejusdemque haeredum et successorum legitimorum nomine et imagine ex altera parte fieri curabo. Similiter in recognitionem dominii et superioritatis quotannis condecentia honoraria munera ad Suae M ti s et ejusdem haeredum et successorum legitimOrum aulam transmittam. In quacunque necessitatis occasione obligatus ero ad requisitionem suae M ti s ger manica praesidia in provinciam