Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)

19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok

208 F.RDKLYI ORSZAGG YULKSKK. istam aclmittere, eorundemque militari opera pro ejusdem pro­puguatione uti; insuper etiam si yis hostilis ingruat, bellique tempore M te m suam reguumque Hungariae pro viribus juvare. Quae belli tempore arces, oppida, civitat.es, et alia com­munibus viribus, quando mihi a sua M t e exercitus mittetur, recuperata fuerint, eadem suae M^ ejusdemque liaeredibus et successoribus legitimis, si quae autem ego ipse propriis viribus et meorum subditorum saugvine liosti ademero, Transylvaniae cedere, eodemque quo ipsa Transylvaniae provincia iure ceu­seri, ac permanere debeant. Quae vero ego ad coronam pe^ti­nentia bona recuperavero suae Mti reliuquam, et iu aliis bouis aequam compensationem a sua M t e C. ac II. ejusdemque haeredi­bus ac successoribus legitimis expectabo. Profugis et malefactoribus nullum plane receptaculum in provincia concedam, quiu potius, si qui tales reperientur, quovis tempore ad sistendum juri judicioque, ut juxta decreia regui condigua iu eos poena statuatur, querulantibus vinctos extradere tenebor, idque me facturum recipio. Super haec S. C. ac R. M'i suae tanquam clem»io impe­ratori regi ac dno meo ejusque haeredibus et successoribus legitimis ego Georgius Drugeth de Homonna comes etc. pro­mitto, spoudeo, ac juro, per vera mea verba, per nobilitatis meae honorem et conscientiam, sub poena amissionis faculta­tum et bonorum meorum omnium nullo peuitus excepto, quod omuia et singula quae suprascriptis articulis comprehensa sunt, sincere fideliterque tanquam fidelem vassallum et subditum decet servare, in omnibus exequi ac praestare velim, contra quae nulla me futuro tempore excusatio qualiscuuque tandem ea sit, nisi quani ipsamet S. M ta s sua ultro approbare, et pro justa ac legitima acceptare voluerit, privare atque eximere queat. Ut vero liaec fidelitatis meae contestatio ac decleratio ita et non aliter a me facta, authenticata et validius roboratae constet ultra obligationem et oppignorationem conjugis meae, liberorumque et bonorum omnium, magnificos Sigisniundum Forgach de Ghimes comitem partium Hungariae supremum capitaneum et Andream Doczi de Nagilucze praesidii Sathma­riensis supremum capitaneum rogavi et requisiui ut juxta me nomen suum his subscribant, ac sigillum suum imprimant. Actum die octava mensis Januarii Anno 1615. (Egykortf masolat a beesi es. es kir. titk. ltarbau. Hung.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom