Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)
19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok
vaniae, partes Hungariae ac pactorum Posoniensium contirmatio petatur. Eaclem postquam priore legatione petita fuerunt, expectabat Mtas Sua ut quod postulaverat commissarii lioc tempore cum plenipotentia ultro citroque tractandi mitterentur, utque una pars alteram audiret, quaeque acl pacis publicae conservationem et conimunis patriae salutem pertinerent, ne scilicet innocuus christianorum sangvis effundatur, sed multo magis provinciarum devastatio avertatur, opportuna ac necessaria forent promoverentur. Atque lioc inprimis praecaveretur, ne tractationibus liisce Turca sese immisceret, unde multa ac magna, non solum in Transylvaniam, sed etiam in Hungariam — redundare — incommoda, et variae apud cliristianos nasci offensae possint, quorum opem et in imperio, et in regnis ditionibusque suis et apud summos cliristianitatis principes ac potentatus, quibus omnibus, quae inter Transylvaniam Hungariaeque regnum et augustam Austriae domum compactata superioribus temporibus inita fuerint, quidque divino et humano iure conveniat, et aequum sit ob oculos positum fuit, iam antea conquisierat et magna ex parte impetrarat, ita ut ad arma sumenda satis praeparata fuerit. Sacra autem M ta s sua pia commisseratione mota, ne cum tot animarum iactura, vastitas provinciis inferretur, suos in Transylvaniam legatos, qui quas M ta s sua opportunitates haberet, et quibus Transylvania periculis et incommoditatibus implicari et involvi posset, ostenderent, misit. Cum interea et suos et Transylvaniae legatos bono cum responso redituros confideret, Turca ipse supervenit, qui Transylvaniam pro sua asserere, sibique vendicare nititur, ac partes Hungariae d n° Gabrieli Bethlen tanquam gubernatori suo restitui atque universae Transylvaniae a Sac. M t e sua renunciari postulet. Quae Turcae postulata cum eodem tempore ad ea, quae ex parte Transylvaniae petuntur, accedant, si de supradictis partibus in praesenti tractaretur, per indirectum Turca obtinere videretur, tanquam Transylvania sua propria, d nu s Gabriel Bethlen suus gubernator esset, M ta s vero sua illi provinciae partibusque Hungariae renunciasset, eaque ratione compactata quae inter Hungariae regnum et Transylvaniam antehac inita fuerunt, uno omnia tempore dissoluta ac revocata fuerint, et hoc pacto turcae liberum permissum sit bassam ibi quandocunque libuerit collocare. Quae quidem omnia sac. M ta s sua dnis legatis fusius explicari ac facultatem redeundi in Transylvaniam, cum ea benigna oblatione concedi voluit, a die nimirum mutuae assecurationis insinuatione, intra trimestre sese locum certum quo utraque pars convenire debeat, nominatu-