Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)
19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok
ram, suosquc commissarios, qui pacis amantes sint, eo designaturam esse, quod et ex parte d u> Gabrielis Betblen ac status atque ordinum Transylvaniae fieri debeat, ut difficultates omnes pacifice utrinque (quoad eius fieri possit) componantur, et complanentur et pax publica stabiliatur. Ut milites limitanei ab iniuriis et insolentiis in limitibus ditionis Transylvaniae arceantur et cokibeantur, sac. M ta s sua d u» comiti Sigismundo Forgacb de Grhimes partium regni Hungariae superiorum supremo capitaneo et d n« Andreae Doczi praesidii Zatmariensis supremo praefecto et capitaneo, aliisque praefectis et capitaneis de integro severe mandat atque imperat. Excursionibus versus Tbemesvarium ad castellum Fellak, de quibus querela est, Turcae Agrienses, quod ipsemet Gabriel Betblen fatetur, occasionem praebuerant, quae ne saepius praebeatur, procurari ex Transylvania debet. Inducias autem, quae iam ante in tres menses constitutae fuerunt, quemadmodum sacra sua M t as sua ex parte usque acl finem instituendi tractatus extendi curabit, ita et d nu s Gabriel Bethlen et status atque ordines Transylvaniae etiam sua ex parte curare teneautur, ne scilicet ulla hostilis praetensio ex illis partibus contra cuam M te m et ditiones illius palam vel occulte suscipiatur, et neque Turcae, Tartari, Walachi, aut alii sollicitentur, et si forte iam ante sollicitati fuissent, absque mora de his induciarum modis ii certiores reddantur, ut nimirum ab omni hostili conatu cessent ac supersedeant. De caetero Sacra M ta s sua d uis legatis gratiam suam caesaream ac regiam clementer offert. Per sacram caes. regiamque M te m Lincii 23 mensis Augusti anno domini 1614. Yalentinus Leepes episcopus Nittriensis et regni Ungariae cancellarius m. p. Laurentius Ferenczffy m. p. Kivul (Leepes irasaval): Egregiis Sigismundo Sarinasaghy de Keovesd Andreae Kapy de eadem et Davidi Literato se<lis Saxoniealis Keohalom iudici regio ad sacram C. Rl u e Mtem ex provincia Transylvaniae missis ablegatis assignandum. (Minuta Bécsben a titkos ltárban.)