Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)
19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok
6-0 Tn tertio articulo stb. egeszen non restituerit-ig |secnndum scriptum 6. alatt.] Quo ad provinciales 1-°, 2-°, 3-°, 4-° »Etsi debuissent«-ig (lasd Secundum Scriptum.) Ubi ponunt hanc accusationem a Sua Mte una cum regnicolis fieri debuisse, quibus cum quoque pacta erecta fuissent, mentionem quidem factam fuisse in articulis diaetae Posoniensis a statibus etiam in futura diaeta transactionem illam confirmandam fore, sed priusquam diaeta aliqua celebraretur. illam ipsos transylvanos violasse et sic non dum confirmatae a statibus transactionis violationem obiicere non ipsis verum Suae Mti, a qua ea confirmata fuerat, incumbere. Ad primum articulum accusationis quod respondent Franciscum Balassy ante reditum legatorum ex aula expeditum ad portam fuisse, non agi hic de tempore dimissionis illius, sed agi de eo, cur stante legatione in aula contrariam legationem ad portam miserint, nec sufficere adversus affirmationem caesaris cuius verba sancta sint, privati unius Balassy negationem. Authentica etiam instructio producta, num ea sit quam Balassy habuerit, et quid contineat nobis non constare. In aliis etiam, quae Balassy referret, quod ea haud tractaverit, quae in scripto Constantinopoli misso et a nobis exhibito continerentur, negationem ipsius non sufficere, et sic scriptum exhibituin adhuc stare. Quod autem illud scriptum contra foedus nihil agere videatur, contrarium huius clarum est, cum ponatur in eodem, quod Bathori sibi, suis filiis et nepotibus Transylvaniam ab imperatore turcarum conferri petat; vasallum hoc ipso Turcae sese contra iura sacrae coronae et Suae M ti s se agnoscens. Ponitur autem in transactione articulo secundo Transylvaniam a corona Hungariae non avellendam, nec aliter possidendam, quam tunc Bathori possidebat, quando transactio erecta fuit. In eodem scripto fit mentio etiamviginta millium hajdonum, quos Batliori in stipendio et ad servitium imperatoris Turcarum alere, sese obtulerat. Id etiam contra erectam transactionem fuit factum, quae omnes hostiles intentiones praecluserat, ut in eodem secundo articulo videre est. Alere autem ad servitium imperatoris Turcarum tantum exercitum, quid aliud est, nisi contra Suam Mtem et totam christianitatem aliquid moliri velle, cum turcae servitium non sit aliud, quani oppugnatio christianorum. Quod ablatas decimas non agnoscant sufficere ad violationem transactionis, legant verba transactionis articulo tertio, quae sic habent: aut ad ditiones, decimas, tricesimas, ot alia