Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)
19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok
1614. JUL. AL'G. 133 ail regnum Hungariae pertinentia, ullum ius praetendet, aut se his per se vel per alios sine praevio consensu Suae M>is immiscebit, Quae cum de essentiali parte transactionis sint, una ex iis violata, reliquum etiam corpus consistere non potest. Ablatas autem illas decimas esse, capitaneus Kalloviensis testatur, et illi ipsi milites Kallovienses, quibus collectio decima1'iim illarum a camera scepusiensi concredita fuerat. Quod dnos palatinum et generalem Cassoviensem de ferendis auxiliis ex vi transactionis requisivissent, id nimis tarde factum fuisset, cum antea in publica regni diaeta certam securitatem a Turca sibi polliciti fuissent, et Suam Mtem^ Cui Turcam Transylvaniam invasurum certo constiterat, a ferendis auxiliis avertissent. Imo in diaeta aperte iactassent, papistarum id figmenti esse, Turcam scilicet Transylvaniam invadere velle, ut sub hac praetensione germanicum praesidium in confinia introducant, et religionem promoveant, cum in alta pace a Turca se tutos esse optime sciant. Sed paulo post huius tantae confidentiae ipsos poenituit, cum enim apud d uu m palatinum licet sero Bathori auxilia sollicitaret, sola Ungarica etiam tunc, contra aperta verba transactionis exclusis Germanis quod ex litteris Batliorei ad d nu m palatinum datis claret, postulavit. Ubi Zkender passae testimonium alferrent, qui etiam litteras Nigrony ostendisset, Bathoreo suppetias Suam Mtem minime missuram, id suspectum esse, tanquam a Turca profectum, cum post erectam transactionem contra Bathori Negronius in porta nihil tractasset, neque eo nomine denaria ulla promississet. Nicolaum Gyulafi, nuncium d n i Doczi in tempore adfuisse, qui de adventu auxilii Suae M ti s ipsi Bathori speni fecisset, qui licet uti ipsimet provinciales fatentur, iam coram hoste terga vertisset, vel tunc tamen in tantis angustiis positus, auxiliis Suae M ti s se 11011 indigere asseruisset. Ad quartum articulum accusationis, quod respondent legatos Suae M ti s non fuisse submissos, pro conponendis inter nationem Saxonicam et Batlioreum simultatibus, nec audivisse sese quippiam de adveiitu illorum, certum est illos iam nominatos a Sua M t e et in procinctu fuisse, ac inter alios persona d»i TTrschmpek et mea quoque praefecti nominata, quorum ingressum licet Bathori ad speciem facta cum Coronensibus concordia, antevertisset, mox tamen illam violasset, et sic occasionem praebuisset Saxonibus portam pro auxiliis sollicitandi. Ubi omissos Cibinienses de transactione asserunt, negatur. Sic enim verba transactionis sonant: quod Coronenses et alios Saxones apud Suam M te m instantes attinet etc. hic Cibinien-