Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 5. 1601-1607 (Budapest, 1879)

15. fejezet: 1601-1604 - Törvények és irományok

TORYfiNYEK ES IROMANYOK. I. 1601. elej en. Az eriUlyi orsrAggyul6s lcoveteinek lindolj csdszdr elott elmondott beszede. Capita legationis ordinum et statuum Transiluanicorum. Superioribus annis, augustissime atque inuictissime im­perator, clomine nobis clementissime, cum sacratissima M. V. per commissarios curam huius prouinciae administraret, me­minisse potest serenissimum principem et dominum dominum Maximilianum archiducem missum a sacratissima Maiestate Yestra fuisse, ut eius imperio haec prouincia administraretur. Idein nimc quoque suppliciter a sacra M. V. petimus, ut suam serenitatem ad gubernandam hanc prouinciam mittere digne­tur, cui sacra M. Y. plenam et absolutam tribuat authorita­tem. In administrationem porro prouinciae Yngaros adhibeat consiliarios, arcium praefectos, capitaneos etalio quolibet offi­cio fungentes liabeat Yngaros, militiam quoque pro defensione prouinciae ex Yngarica gente lectam alat, ita etiam salis cameras tricesimas ac alia quaevis loca, unde reditus prouin­ciae sperari possunt, per Yngaros officiales patricios nimirum Transiluanos administret, quemadmodum in alijs quoque chri­stianis prouincijs mos iste consuetudoque obseruatur. Quod si sapienti sacr. M. Y. consilio certis ex causis diversum proba­retur, neque serenissimum archiducem mittendum existimaret, id quod a pristinis temporibus obseruatum fuit, quantum me­moria complecti possunms, quemadmodum ex antiquis diplo­matum inscriptionibus et tabulis apparet, postquam haec pro­uincia coronae Yngaricae incorporata fuit, semper ex Ynga­rica gente electos, ut plurimum autem patriae ciues secun-

Next

/
Oldalképek
Tartalom