Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 5. 1601-1607 (Budapest, 1879)

15. fejezet: 1601-1604 - Törvények és irományok

78 KRDKLYI ORSZAGGYilLESEK. clum regiam potestatem ei praefuisse suppliciter instamus, ut sereuissimo arcliiduce nobis negato, l)enigno sacr. M. Y. indulto vaiuodam ex gente Vngarica ex nostratibus eadem cum abso­luta authoritate eligendi facultas penes nos sit. qui guberna­tioni praepositus, ab imperio nutuque sacr. caes. M. V. obse­quiose dependeat. Cum autem inde semper ab initio apud nos religionis libertas viguerit, in eaque principes praecipuum momentum posuerint, ut cuiusuis conscientia libera quietaque esse posset. atque ita gloriam dei propagare studuerint sine cuiuspiam offensione, humillime a sacr. M. V. petimus, ut crebras regni­colarum constitutiones eadem integritate conseruare, liberam­que receptarum religionum professionem sine innouatione more antecessorum principum concedere dignetur. Quandoquidem autem compertum habemus, liis tempo­ribus multas euenisse mutationes sine regni consensu et bona ecclesiastica, quae ab ingressu Isabellae reginae cum filio Jo­hanne secundo lisco applicata fuerunt, postmodum inde auulsa esse, sacr. caes. Mti Vrae supplicamus, ut illa, arcem nimirum Gialu cum pertinentijs Mtas Vra recaptiuare et reliquis bonis iisci applicare dignetur, unacum reliquis arcibus ad iiscum regni pertinentibus, ut ex ijs de quotidianis et necessarijs sumptibus patriae prospiciatur; ne autem in posterum sacr. M. V. amplius eiusmodi episcoporum onere nos grauare digne­tur, etiam atque etiam supplicamus. Regna autem et imperia cum 11011 minus legibus quam armis defendantur, supplices petimus, ut in antiquis liberta­tibus, iuribus, consuetudinibus, privilegijs et immunitatibus instar divorum regum et principum praedecessorum videlicet Mtis Vrae caes. conseruare et per alios etiam quorum interest vel intererit, clementer conseruari facere dignetur. Quemad­modum antiquitus omnes lites et causae forenses hic in Tran­silvania absque ulteriori appellatione terminari consueuerunt, sacr. etiam M. V. in eodem statu nos clementer conseruare dignetur. Etsi autem, augustissime imperator, homines etiam solo virtutis amore recte faciant, maiori tamen ex parte liberalitate, munificentia et praemio ad virtutem sectandani excitantur;

Next

/
Oldalképek
Tartalom