Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 5. 1601-1607 (Budapest, 1879)
16. fejezet: 1605-1607 - Törvények és irományok
Duodecimo. Vt provincia Transylvanica ubique locorum ita firmetur, ne per earn regno Hungáriáé aliquod periculum imminere possit. Decimoquinto. Yt sine praescitu et assensu s. caesareae regiaeque maiestatis, suae serenitatis et regni, vel publice vel priuatim niliil cum Turca tractet, concludat, aut se in homagio vel deditione eidem aut alijs hostibus s. maiestatis caesareae regiaeque obstringat. Sicut etiam si quid ratione pacis Turcicae cum s. maiestate caesarea regiaque et sua serenitate ineunda tractaverit, id omne s. maiestati caesareae regiaeque aut eius serenitati tempestive referat. Atque omnino curet, ut ad minus ante finem mensis Martij aut Aprillis declarationem ipsius Turcae obtineat, quo aliquid de pace cum eo concludenda certi haberi possit, prout similiter etiam s. maiestas caesarea regiaque de Turcica pace cum Boczkay conferet. In fine etiam tractatus ista adiecta sunt : Et si cum Turca pax honesta concludi non posset, et ipsi Turcae conditionibus inhaererent : Extunc coniunctis viribus cum milite s. caesareae regiaeque maiestatis contra eum, ut communem christiani nominis et patriae hostem, secundum decreta et constitutiones regni pari alacritate et promptitudine absque ulla tergiversatione ad contestandam eorum fidelitatem procedent. Quod si vero secus fieret, extunc omnes illi contrarium facientes eo ipso notam perpetuae infidelitatis incurrant. Nec praetereundum, quod in toto tractatu pro Transylvanis et persona nostra nulla prorsus assecurationis et affidationis, (quae caput esset rei), mentio fit, quibus certificarent, admissis his articulis et conclusionibus, foederis et pacis conditiones ex partibus s. caesareae regiaeque maiestatis et suae serenitatis inviolabiliter observandas fore. 1) Melyeket jól megruminálván és bánván vetvén, partim in privatis consilijs, partim in publicis, meggondolván, mind ennyi üdőtől fogván való veszedelmeteknek okai micsodák ') Az Orsz. Art. Barcsay-fóle példányában megvan eme pontok egykorú magj'ar fordítása.