Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 5. 1601-1607 (Budapest, 1879)
16. fejezet: 1605-1607 - Törvények és irományok
T e r t i o. Vt nuncios semper ad dietas, quando eae celebrabuntur, mittat. Quarto. Yt ipso ex humanis decedente, Transylvania cum partibus ad Hungáriám spectantibus et ipsi assignandis rursum cum omnibus proventibus et pertinentibus integre et sine omni tergiversatione et impedimento ad regnum et regem devolvatur. Et liberum sit regi pro suo arbitrio de ijsdem disponere. Q u i n t o. Ut in liunc finem et casum Boczkay, similiter eius consanguinei et affines, scripto sigillato et subscripto renuncient, se nihil juris in perpetuum ratione huius concessionis vel ad principatum, vel ad Transyluaniam vel ad supradictas Hungáriáé partes illi concedendas, sub quovis praetextu, ullo unquam tempore praetendere velle. Sexto. Quod una etiam status et ordines Transylvaniae et partium regni Hungáriáé Boczkayo tradendarum. item etiam arci um et fortaliciorum ibidem capitanei et castellani, sese in dieta publica primitus in Transylvania celebranda, ante omnes alios tractatus, in praesentia suae maiestatis caesareae regiaeque commissariorum obligent, et juramento obstringant, quod decedente et in semine masculino deficiente Boczkayo, nemini alij quam legitimo Hungáriáé regi et regno et qui a rege ipsis praeficietur, fidelitatem et obedientiam sint praestituri. S e p t i m o. Quod Boczkay promittat, publico etiam Transylvanorum decreto confirmet, quod si malefactores, officiales et factores sacrae caesareae regiaeque maiestatis vel aliquorum regnicolarum damna vel maleficia perpetrantes, in Transylvaniam transfugerint : Extunc tales tam ad requisitionem sacrae maiestatis caesareae regiaeque, quam quorumuis regnicolarum querelas, ibidem juri sistantur, et tam de iniurijs quam damnis iuxta decreta regni Hungáriáé puniantur. Itidem etiam s. caesarea regiaque maiestas faciet. Nono. Quod in cusione monetarum, in recognitionem superioritatis, sicut ab alijs principibus fieri consvevit, ex una parte s. maiestatis caesareae regiaeque nomen et insignia exprimantur.