Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

14. fejezet: 1599-1601 - Törvények és irományok

ciscum Nagy ac alios quoque nobiles non paucos, siugulos cum suis copijs in Transalpinam conscriptos esse: fortalitia autem in confinijs Hungariae in iurisdictione Transilvanica antea existentes, utpote Kwuar, Huzt et alia, omni conatu sibi applicare et fide quoque obstringere uelle. Proximis autem diebus absente domino episcopo Napragy, fideles ipsius Vai­uodae (non Valachi) suggessere, ut ea quae propria authoritate non posset, cum literis et subscriptione totius senatus, in suas partes pertrahere tentaret in idque modis omnibus incumberet, ut ea quae in priori statu Transiluanorum erant, ne a se ab­straherentur, hac de re literae ad capitaneum Kwuariensem scriptae, mihi quoque ad subscribendum porrectae sunt, quas ego non subscripsi, ncc dubito quin eodem exemplo ad reliquos quoque praefectos scripserint. Licet autem antea de restitu­tione quoque bonorum meorum, penes fidelitatem maiesta­tis vestrae sacrae amissorum, omnia pollicitus sit, nec de ijs unquam dubitarim, nunc tamen praeter curiam unam cum suis pertinentijs nihil ex ijs bonis, praesertim fortalitia, quae habe­bam, restituit, quod etiam non consilio Valacho factum esse cer­tum est. Hestitutionem tamen castrorum et reliquorum bono­rum meorum, dixit se clementiae maiestatis vestrae sacrae committere, et cum annuentia maiestatis vestrae sacrae re­stituturum. Quod ego clementiae maiestatis vestrae sacrae hu­milime relinquo, cum omnia ea penes fidelitatem eiusdem ami­serim: quae si maiestas vestra sacra clementer restituerit, scio me fidelem maiestatis vestrae sacrae esse, ac quomodocunque uoluerit deinceps etiam pacato regno, si ea apud me eruut, de ijs disponere clementer poterit. Denique magna pars Siculo­rum nobilium post pugnam iuterfecta est: ij quoque qui uiui aiferebantur, Joanne tantum Iffiu, cum quodam puere super­stite, prope Albam Juliam interfecti suut, ad praesens etiam maximae deuastationes et horrendae caedes in provintia exer­centur. Ordines et status clementiam maiestatis vestrae sacra­tissimae hominemquae eius per quem gubernarentur, quicun­que is foret, ex animo expectarent. His maiestas vestra sacra clementer intellectis, dignetur in tempore de statu Transil­uaniae consultare, ne in posterum etiam maius aliquod detri­mentum inde suboriatur. Haec pro mea fidelitate maiestati

Next

/
Oldalképek
Tartalom