Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
14. fejezet: 1599-1601 - Törvények és irományok
esse: primo ex mandato maiestatis vestrae sacrae seque de ijs rebus quatuordecim literas a maiestate vestra sacra habere, fecisse id ex annueutia Turcarum quoque imperatoris. Secundo: intellexisse se confederationem Polonorum, Transiluanorum et Moldauorum factam esse, eo fine, ut interim dum duo imperatores armis contenderent, ipsi euentum beili expectarent. et sic alter utra pars uictor foret, ipsi intacti permane. rent; quo magis autem in illa cofederatione persistere, ac ipsam etiam Valachiam in suas partes adducere potuissent, se tanquam illorum adversariorum regno deturbare uoluisse. Tertio : manifeste scripsisse sibi Cardinalem quod regno abscederet (unde superiora quoque uera esse liquide apparerent) Turcarum siquidem imperatorem nequaquam eum diutius ibi passurum, cum iam ipse Turcarum plane foederi addictus esset: has Vaivoda illustrissimo domino nuntio apostolico cur Transiluaniam inuaserit, causas esse dixit. Praeterea id quoque sua illustrissima et reuerendissima dominatio maiestati vestrae sacrae per me notum facit, quali iuramento a se formato, Vaivoda regnicolas obligasset, nimirum quod maiestati vestrae sacrae, et sibi quoque tanquam gubernatori et locumtenenti maiestatis vestrae sacrae fideles forent; cum autem tam subito fidem Vaiuoda ab ordinibus posceret, se nullam aliam, ad commodum maiestatis vestrae sacrae fidei formam inueniri potuisse: consilio tamen suo cum nulla adhuc authoritate maiestatis vestrae sacrae gubernatoris et locumtenentis titulum Vaiuoda praesumsisset, in potestate maiestatis vestrae sacrae positam esse, an haec fidei forma in uigore permanere debeat, nec ne; haec mandato illustrissimi et reuerendissimi domini nuntij apostolici, maiestati vestrae sacrae humilime significanda duxi. Praeterea clementer intelligere dignetur maiestas vestra sacra, Siculos plebeos libertate donatos, maiestati vestrae, ipsi Vaiuodae ac Petro filio ipsius fide obligatos esse: nobilium bona et possessiones donari, his diebus uigesima scilicet die Nouembris comitia celebrari eoque nobiles comitatus quoque Craznensis extra fiues Transilvaniae in ditione maiestatis verstrae sacratissimae constitutos conuocari: nonnullos ex proceribus regni, nominatim Pancratium Senniey, Casparem Sibrik, Stephanum Bodony, Moisem Zekely, Fran-