Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok

duci passi fuerint, et a fide quam nobis debuerunt, defecerint. Postquamigiturea, quae ad vindicandam autlioritatem nostram, jusque nostrum, tum antiquum, tuni novum persequendum pertineant suscipere decrevimus, benigne vos clementer liorta­mur, ut juramenti fideique vestrae quam uobis obstriuxistis, memores, vos deinceps tales praebeatis, qui gratiam clemen­tiamque deintegro nostram insiguiter mereamiui, quo scilicet non solum defectionem istam repentinam oblivioni tradamus, verum etiam singularia erga vos liberalitatis nostrae docu­menta, quibuscunque occasionibus damus, in quod ita beni­gne propendemus, ut de rationibus nobis certis cogitandum ac statuendum ducamus, quibus ornamenta vestra commodi­tatesque augeantur, quaeque Siculis a nobis benigne cum ali­quo aliquorum ex vobis ut videri possit detrimeuto coucedun­tur illis cumulatius alijs in rebus compensentur. Ut igitur conatus nostros in publicum bonum non minus istarum quam aliarum ditionum nostrarum salutem teudentes, pro virili ve­stra juvetis, deque beuignissima nobis affectioue nostra quid­vis in posterum promittatis cupimus. Neque enim permissuri sumus ut fidei vos nostrae ullo poenitere tempore queat. Ce­teruin gratiam nostram caesaream ac regiam vobis et cuique vestrum, prout cujusque merita fuerint, offerimus. Datum Pra­gae 23. Julij Anno 99. Szelen: Nobilitati Transilvaniae. (Ad nobilitatem.) (Fogalmazvany a becsi cs. titk. ltarban. Hung.) C) Rudolpbus etc. Egregiis et agilibus universis et singulis trium generum Siculis partium regni nostri Transiluaniensis fidelibus nobis dilectis. Salutem etc. Quae vos superioribus mensibus necessitas obruerit, etiam invitos, ut a fide nobis debita in aliorum potestatem concede­retis facile agnoscimus. Quamobrem benignitatis nostrae cle­mentiaeque esse ducimus veniam vobis, si bac que vobis porri­gitur occasione ad officium obedientiamque nobis debitam

Next

/
Oldalképek
Tartalom