Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
reditis impertire. Tempus jam est ut fideles vos non solum erga nos, quibus obstricti estis, sed etiam erga deum ipsum, de cujus bonore agitur, et erga rempublicam cbristianam, quae omnium studiis sustentanda, praebeatis, ad clientelam nostram redeatis, deque beneficentia nostra vobis omnem securitatem protectiouemque promittatis. Quocl ut firmius ac certius faciatis, libertatem vobis antiquam beuigne permittimus, et quicquid jam ante privilegiorum babuistis, vobis si fidem vestram ac strenuitatem nobis in bis, quas pro salute vestra suscipimus expeditionibus probitatis,integrum esse volumus et confirmamus. Gratiam porro nostram erga vos et quemque vestrum pro cujusque meritis osteusuri. Datum Pragae 23. Julij Anno 99. Szelen: Ad Siculos. (Fogalmazvany a b6csi cs. titk. ltarban. Hung.) d) Rudolphus etc. Egregijs nobis dilectis fidelibus Saxonibus Transilvaniae populis etc. (prudentibus et circumspectis magist-ris civium judicibus et juratis, caeterisque civibus et senioribus ac universitati Saxonum nostrorum septem et duarum sedium Saxonicalium ac Brassoviensibus et Bistricensibus Terraeque Barcha salutem etc.) Etsi forte vestrum aliqui nuper a fide, quam nobis debent, ac jure jurando obstrinxeruut, in repentina illa rerum Transilvanicarum mutatione, quae nuper accidit, coacte et iuvite defecerint, minime tamen dubitamus, quin jurisjurandi nobis praestiti, et originis, quam e Germanis ducitis, et clementiae quae Augustae Domui nostrae propria est, memores, quid Deo, quid nobis, quid patriae debeatis pie cogitetis. Quicquid igitur a vobis in ea temporum iniuria ac necessitate, contra nos commissum videri possit, benigne clementerque si ad officium fidelitatemque redieritis, ita ignoscimus et coudonamus, ut privilegijs vestris et commoditatibus vos gaudere ac frui, tauquam nihil a vobis peccatum fuerit, velimus, omnemque benignissimi animi affectionem vobis omuibus ac singulis in gravaminibus vestris promittamus. Vestrum igitur erit vos