Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok

bis sit consulere benignitatis esse nostrae ducimus, ut onmem modo curam ad ea quae a brevi tempore istic aliorum temeri­tate, contra expectationem nostram, et citra causam a uobis praebitam mutata sunt, pristinum ac tranquillum in statum opportunis modis restituenda convertamus. Vestrum igitur erit, pro fide quam nobis, pro studio , quod reipublicae cliri­stianae debetis , id agere , ut salubribus consilijs locum detis, conatus nostros quos non minus pro vestra, quam pro reliquo­rum regnorum nostrorum salute divino freti numine suscipi­mus, viriliter juvetis, Ghristiauis potius quam Turcis adbaerea­tis. nihilque de nostra liberalitate clementiaque quae nobis et augustae Domui nostrae propria est, et qua regna di­tionesque nobis subditae in summa rerum omnium felici­tate fiorent, dubitetis, quisquis enim fidelem sese praesenti oc­casione praebuerit, et praeclarum sese quemadmodum deceat, gesserit, etiamsi tempori paulo ante cessisset, aut vi aut metu defecisset, ei veniam verbo nostro caesareo ac regio promit­timus, imo benigne jam damus, modo ad obedientiam, ac fidem nobis debitam revertatur, seque strenuum ac promptum in nostris suscipieudis partibus ostendat. Ita ut generatim omnes ac speciatim singuli gratiae nostrae ac privilegiorum suorum esse securi queant. Siqui vero sese forte refractarios cousilijsque et expeditionibus nostris coutrarios praebuerint, in eos vindictam nostram, cui deus uti speramus juris justi­tiaeque quibus nitimur vindex ope sua vires daturus sit, aui­madversuram sciatis. Habetis animinostri sensum, juxtaquem quid vobis expediat videritis, aut gratiam nostram aut indigna­tionem prout merueritis experturi. Datum Pragae 23. Julij, Anno 99. Szelen: Ordinibus omnibus Transilvaniae. (Fogalmazvany a b6csi cs. titk. ltarban. Hung). b) Iludolphus etc. Magniticis ac uobilibus ditionis nostrae Transilvaniae fidelibus nobis dilectis etc. Non dubitamus, quiu iu ista rerum Transilvanicarum conversione, multi necessitati coacti et iuviti, a nobis seseab-

Next

/
Oldalképek
Tartalom