Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
dus vero in arce Wechy cum suis manet. Deus illustrem ac magniíicas dominationes vestras servet diu feliciter incolu"Vnes. Datum ex arce Zentiob die Y. Juny 1599. Illustris ac magnificarum dominationum vestrarum. Servitor paratissimus Stephanus Boclikay mpr. K ü 1 c z í m : Illustri ac magnificis dorninis Bartholome«) Peszen, sacrae caesareae regiaeque majestatis bellici consilii praesidenti ac Joanni Baruitio ejusdern majestatis caesareae consiliario ac intimo secretario etc. Dorninis amicis nostris observandis. Cito —Cito —Cito Pragae. (A bécsi es. titk. ltárban. Hung.) XLYIII. 1599. jún. 7. A kolosvári országgyűlés határozatai. Nos Andreas diuina miseratione Romanae Ecclesiae Cardinalis Bathoraeus. Transylvaniae, Moldáviáé. Yalachiae transalpinae princeps, partium regni Hungáriáé dominus Siculorum (Comes) et episcopatus Yarmiensis perpetuus administrator etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit uniuersis. Quod fideles nostri spectabiles et magnifici domini ac egregij nobiles, uniuersi status et ordines trium nationum regni nostri Transilvaniae, iu castrensi eorum congregacione feria secunda proxima post dominicam Trinitatis, id est ad 7 diem Junii. Anno Domini 1599. in civitate nostra Colosvariensi ex edicto nostro habita, una existentes exhibuerunt et praesentaverunt nobis quosdam infrascriptos articulos in eadem congregatione paribus ipsorum votis, et unanimi consensu conclusos : supplicantes nobis humilime, ut nos eosdem articulos ac omnia et singula in eisdem contenta ratos gratos et accepta habentes, nostrumque illis consensum praebentes clementer acceptare, approbare, ratificare et confirmare, et tam nos ipsi observare, quam per alios quospiam,