Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
1599. mábc7-. 21—26. 263 In iis autem, si quid mutandum, ut scilicet opportunior principis aulae domicilioque locus assignetur, quantum pro aequitatis ratione convenire sibique expedire sacra Maiestas sua iiulicet, principi benigne gratificari parata est, ut etiam iam ante'per patrem Carillium sese paratam propensamque obtulit. Itaque domini legati sinum aperire, quaeque moderatiora sint, ad quae sacra Maiestas sua facilius decendat, proferre poteruut. Datum Pragae die 7. Mártii anno 1599. llesponsum secundum priucipis Sigismundi legatis datum (Fogalmazvány a bécsi es. és k. állam-levéltárban. Hungarica.) XL. 1599. márcz. 21—26. a) A megy esi országgyűlés törvényei. Nos Sigismundus dei gratia Transyluaniae, Moldauiae, Valachiae Transalpauiae et sacri Romani Impery prineeps, partium regni Hungáriáé dominus, aurei velleris eques, et Siculorum comes etc. Memoriae commendamus tenore praesentium siguificantes quibus expedit vniuersis, Quod fideles nostri, spectabiles, magnifici, generosi ac egregij nobiles, coeterique status et ordines trium nationum regni nostri Transyluaniae, et partium regni Hungáriáé ditioni nostrae subiectarum, in generalibus eorum comitijs, ad diem domicam laetare, hoc est, vigesimum primum diem mensis Martij, Anno domini millesimo quingentesimo nouagesimo nono, in ciuitate nostra Medgyes indictis et celebratis congregati, exhibuerunt nobis et praesentarunt quosdam infrascriptos articulos, in eisdem comitijs paribus ipsorum votis et vnanimi consensu conclusos, supplicantes nobis liumilime, ut nos eosdem articulos, onmiaque et singula in eisdem contenta ratos, gratos et aeeepta habentes, nostrumque illis consensum praebentes, beneuole aeeeptare, approbare, ratificare et confirmare, et tarn nos ipsi obseruare, quam per alios quospiam vbique per ditionem nostram firmiter obseruari facere dignaremur. Quorum quidem articulorum tenor talis est,