Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok

niae mandato porrexerunt. Ea cum sacr. Maicstas sua diligen­tius inspicit/multa desideraret, si quod in eiusmodi tractationi­bus tieri consuevit, mandati vis, accuratius ponderanda esset. Non enim patentes illae ordinum litterae, nomina et signa oni­nium, qui iureiurando sese sacr. Maiestati suae iam ante ob­strinxerunt, et aliis litteris comprehensi fuerimt, quique pacta si quae nova inirentur, confirmare deberent, secl aliquorum tantum praeferunt, qui legatis potestatem ad pacem solum cuni sacra Maiestate sua tractandam faciant. Cum vero nullum sacr. Maiestati suae cum ordinibus bellum intercesserit, pacis boc loco nomen intempestivum. Fidern illi sacr. Maiestati suae de­buerunt, a quo si recesserint, alius illos ad suprenium principem loquendi modus, ne pares cum pari agere viderentur, debebat. Ad serenissimae principis litteras quod attinet, require­bantur et illae, quae voluntatem illius solenniter et aperte, quemadmodum princeps ipse in aliis post reditum suum man­datis ad subditos etiam serenissimae coniugi iuratos ac sacra­mento obstrictos promulgatis fieri voluit, — testarentur. Ut ut autem illa sese liabeant, eadem animi benignitate sacra Maiestas sua, qua erga domiuum principem ac Transil­vaniarn a principio in omnibus usa fuit, etiamnum uti parata est, si ad ea, quae moderetur aequitas, descendendum: minus enim moderata, quae scripto suo princeps complexus est su­periora pacta excedunt, in quibus singularem sacra Maiestas sua et amorcm et liberalitatem ostendit. Quare autem a pri­oribus ad posteriora cessionis pacta et quomodo ventum fuerit princeps optime recordetur, qui sacram Maiestatem suam ni­bil minus cogitantem per litteras, per lagatos et coram ipse multis iisque variis rationibus ad cessionem illam in commune coniunctarum ditionum beneficium acceptandam permoverit. Quod cum iisconditionibus actumtransactumque sit,quae aequi­tati consentaneae visae et utrimque confirmatae fuerint, non vi­det sacra Maiestas sua, quomodo ab illis recedi, sine gravissima incommoditate lioc rerum statu possit, quod difficulter et illae et reliquae Maiestati suae ditiones eo defendi modo quaeant. Si quid reditu principis sive ab ipso sive ab ordinibus, quod iniprobetur factum, id oblitterari, id in integrum restitui, ut utraque pars secura sit, modo cessionis pactis stetur, poterit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom