Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
tute et felicitate Maiestatis caes. ea iam frequenter inducia apparuerint, ut de victoria non sit desparandum. Etquide Turcicis rebus boc tempore disputant, eos meminisse oportet, non iam Solymani vires, non potentiam, non felicitatem superesse, non eandem hostium disciplinam, non obedientiam, non fortunam. Omnia esse inclinata vel ispsis bostibus id testantibus et aperte fatentibus. Varadinum quoque ab ijsdem legatis repetetur. Quod cum triplici iure ad Maiestatem caes. pertineat tamquam ad regem Yngariae, tum moderna permutatione, tum vero quod per milites Maiestatis sue caes. ab obsidione Turcica conseruatum est: nullo modo censerem restituendum, vt Maiestas sua caes. semper baberet frena et babenas, quibus Transilvaniam regeret et compesceret. Et si milites Transsiluanici in obsidione seu propugnatione fuissent, ausim affirmare illos sine longiore mora Turcis deditionem fuisse facturos. Conseruandum igitur censerem et omnes eius prouentus, simul et illa omnia, qu§ hactenus eo fuerunt possessa, etiam deinceps occupenda, siniul cum districtu Zilagiense et castellis ac oppido Debreczen et tricesimis. Ad haec Nagibania, Huzt et alia praesidijs, municione etapparatu prouideuda, vt ex ea etiam parte aditus Maiestatis caes. in suam prouinciam Transiluaniam semper pateat. Michaelis vaiuodae Transalpini, qui hactenus fidem Maiestati caes. datam constanter retinuit, diligens etiam est habenda ratio : ne inposterum ab illo leuissimo homine sub iugum mittatur; sed a Maiestate caesarea sola dependeat. Quod eo modo fieri poterit, si Maiestas sua caesarea modis in relatione nostra comprehensis de Transiluania statuet. Nam si aliter fiet, difiicillimum erit ipsi Transalpino ad seruicia Maiestatis caesareae et reipbulicae Cliistian^ sufficienter invigilare: imo difficillima fuerit uel mutua nunciorum aut literarum commeatio. Atque haec sunt, que mihi videntur in hac re fieri et legatis dici oportere; saluo semperMaiestatis suae caes. prudentissimo et acerrimo iudicio et consilio.Quae benigne statuet,an enormiaistius facta etinsignesMaiestatisuecaes. illat^ iniuri^etcontumeliae silentio praetereuudae et non potius, quod ego sentio