Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
seuere vindicaiidae sint. Deus opt. maximus Serenitatem vestram conteruet stb. Datum ex arce mea Viuicze 10. die Januarij. 1599. Eiusdem Sereuitatis vestrae humilis et fidelis seruitor N. Istbuanffy mpr. Külczím: Serenissimo principi et domino domino Mathiae dei gratia archiduci Austriae, duci Burgundiáé, comiti Tyrolis etc. domino mihi clementissimo. Yiennae cito, citissime. Hátirat: Hiervon ain abschrift zuemachen, (Eredetije — egészen Istvánffy írása — a bécsi es. és k. államlevéltárban). b) 1599. jan. 23. SzuJiay jelentése ugyanez ügyben. Serenissime prineeps et domine domine semper clementissime. Fidelium perpetuorumque servieiorum ac devotarum orationum stb. commendatione praemissa. Ad ea quae nuper Tyrnavia de nuneiis et rebus Transsyluanicis atque adeo ipso Sigismundo in gravi constitutus aegritudine vestrae Serenitati peseripsi, baec subsequentia addere necessarium mihi visum est. Sigismundum inter reliquas sui reditus eausas has quoque recensuisse: sibi dovortium a summo pontifiee impetratum nequaquam fuisse, neque spem eius consequendi kabuisse. A rege catkolicissimo nedum commendam loeupletiorem, sed nee literas ad se datas fuisse, se non tandum purpuratorum cardinalitii ordinis patrum numero adscitum non esse, sed nee galerum rubeum per s. Maiestatem caesaream procuratum aut sollicitatum. Utinim ipse levis est, ita velocissime sibi ad nutum omnia succedero debere iudicabat. Causabatur quoque se vulgaris stulti loco kabitum et quibusdam pictvris varie atque varie delineatum et irrisum : quamplurimis scomatis propterea ab omnibus proscissum, quod prouincia et principatu cedens ecclesiasticus fieri statuerit. Quae eius raciocinationes et argumenta quam sint solida, quam firma et sana sacr. Maiestatis imperatoriae sapientissimo iudicio demisse submitto.