Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
randique potuis causa, et iam totum se illi deuouisse : et respondimus quod turpe esset nobis id ipsum illis concedere, propter quod si a nobis committeretur, merito p^nas lueremus ; idcirco atsi nunc resistere non possent, tamen vt in tide Maiestatis caes. in secretis consilijs in publicis sententijs dicendis, in aliorum animis confirmandis persisterent, ac a defectione ad Turcam ipsum coliiberent, neve literas aliquas cancellarius contra Maiestatem caesaream aut alioquin contra rempublicam cliristianam et alioquin iniquas expediret : et si occasio daretur, maiora etiam iu principem tentarent, hortati et obtestati sumus. Postea vero per pr^dictos Johannem Telegdy et Georgium Jezerniczky eis nunciauimus, vt quocunque in periculo forent constituti, tamen Maiestati caesareae et ei date fidei meminissent. Sed cancellarius literas absolutionis a iuramento sibi adhuc dari flagitabat, quas ei simpliciter denegauimus. Eadem die dimissis ipsis ad regnicolarum conuentum ad quem nobis audientibus binaria vice vocati fuerant, audientiam publicam ab ordinibus petiuimus, aut saltem vt nostro nomine Paulum Melith et Johannem Telegdy admitterent, postulauimus ; per quos volebamus eos mouere fidei Maiestati caesareae cum solenni iuramento dat§ : tum si quid contra nos dicere haberent, ijs responderemus. Tamen neutrum obtinuimus. Interea perterrendi nostrj causa nunciauit cancellarius per dictos Telegdy et Jezerniczky, principem et coniurationis socios male erga nos animatos esse, ita vt vel ad portam Turcicam vel ad diuersas arces, Deuam videlicet et Viuar, captiui mitteremur, qu§ Viuar prima omnium, autore Georgio Hamway, ad eum defecerat. Sequenti die 28. Augusti vna cum serenissima principe Claudiopoli Tordam venit, magno applausu et gratulatione coniuratorum. Finxerunt autem tunc Tord§ articulos quosdam, ad quos sequenti die in festo decollationis sancti Johannis Baptist^ quo die ante quadriennium anno 94 proceres decollauerat, iuramentum pr^stitit in templo Arianorum vt supra attigimus, ipsa serenissima principe quoque, summo cum animi nostri m^rore, ei adhaerente. Eadem die 28. Augusti a prandio comes a Turri ad nos venit, inuisendi gratia, summa gratulatione de pr^senti triumpho gestiens. Serenissima etiam princeps ad nos suum cubi-