Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok

220 krdelyi okszaggyl leskk. cularium misit, simulque audientiam obtulit, si eani liabere aut cum sua serenitate aliquid conferre vellemus. Itaque inter quamplurimos sclopettarios et armatos admissi reperijmus illam serena facie hilarem, excusationes sui coniugis recensen­tem et quodammodo eius partes defendentem, quod cum in sua serenitate miraremur, tum eam, vt neque sacratissim^ Maie­stati caesareae neque Serenitati vestrae, aliquando liberati, incerta narrare possemus ab ea, percontati sumus, num verum vineulum coniugale inter ipsos sit, ne aliquo metu perterrita, aut pollicitis ipsius delinita potius simularet istam subitaneam coniunctionem, ne nouissima fierent peiora prioribus. Respon­dit se optime cum illo coutentam, se neque timore coacte illi adli^sisse : et vel inde facilius se coniunxisse, quod port^ oc­clus§ erant; hoc vnum se vereri an serenissima mater eius et sacrat. Maiestas caesarea de ipsa id benigne sint interpreta­turi. Postea ipsamet sola nullo comitante ingressa est in aliud quoddam cubiculum sui coniugis, atque nobis ad ipsum vltro aeditum praebuit. Qui etiam verbis fictis et simulatis et hu­manioribus visus est nos excipere; multa tamen, et ea, quoruni supra meminimus, in Maiestatem sacrat. caesareain commentus est ; nihilominus pollicitus se fore Maiestati sue caes. fidelem: (nisi) Maiestas sua caes. apertum illibellum inferret, aut Se­renitas vestra eum exturbatum vellet, quod si fieret se coactum fore externorum principum auxilia implorare. Se nos libenter dimittere, sed cum regnicolis de nostra dimissione debere consultare. Quod si nos tunc dimissi essemus, quod nimis vr­gebamus et Serenitati vestrae negocia omnia proponere li­cuisset, sperassemus quod eadem facilitate plurimos reguicolas ad nos pertrahere et fortissime ipsi resistere potuissemus. Dabamus quoque ei bona verba, ne cum Turcis f§dus stipula­ret; at certe aliud animo voluebamus, vt si cum emolumento sacr. Maiestatis caes. fieri potuisset, etsi cum discrimine vitc nostr§ prouiucia per aliquem Maiestati caes. retineri potuisset, ipsi vim inferremus. Cum nos illinc dimissi essemus, ipse se­quentj die 29. Augusti prestito, vt diximus iuramento, Albam profectus est, quo et nos 30. Augusti deducti fuimus, septi custodia pr^torianorum militum sclopetis ac armis instructo­rum. 31. die per comitem a Turrj nunciauit nobis aperte quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom