Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
218 ehdelyi orszatigyulesek. se ; ob liimiam paupcrtatem fame eum mori debuisse; locum habitationis seu residentiae in quo a pluuijs tutus esset, nullum liabuisse ; Maiestatem caesaream septem precipuos quosdam proceres Yratislaui^ per virginem aheneam neci dedisse; sibi quoque ab vno ex precipuis consiliarijs scriptum seque premonitum esse, vt sibi vel a captiuitate vel nece caueret ; auro suo nihil pepercisse, atque ideo omnium nostrorum scriptorum et litterarum exempla habuisse ; se per quendam Prag§ stultum nuncupatum fuisse ; nuncium suum ad audientiam nequaquam admissum esse ; se ad caes. Maiestatem proticisci cupientem exauditum non fuisse; varias picturas in dedecus ipsius aeditas. Et vt vno verbo claudamus, quotquot verba fere totidem profert mendacia : vt non mirum sit, quod sui quoque mendacijs infidelitatem suam palliare non erubescant. Semper excipimus eos, qui adhuc suae caes. Maiestati etsi secreti, tamen fideles sunt. Haec (literarum per coniuratores scriptarum delationes contra nos factas (sic) occasione) breuiter respondisse sufficiat. Dum igitur Tord§ detenti moramur, 26. Augusti mane venit ad nos cancellarius cum Christophoro Kereztury, atque quemadmodum Sigismundus ingressus fuerit Claudiopolim, quid ibi egerit, quomodo eos in vincula coniecerit cancellarius se sincere narraturum dixit. Verum ibi quoque fabulam ociosis auditoribus se texere existimans, pretermissa nocturna illa collusione, retulit quemadmodum illo fidem postulante, et se ac similiter Christophoro Kereztury eam constantissime negante sub custodiam dati fuerint. Nihilominus tamen non negauit et postea Sigismundum apud ipsum fuisse et ipsummet litterarum expedicionem suscepisse. Amborum erat ista petitio, vt quum animaduertere possemus ipsorum constantiam et fidem in sacratiss. caes. Maiestatem, atque vicleremus ipsorum morte nihil corrigi posse, quam quidem cancellarius simulate, Kereztury vero certissimam pollicebantur, faceremus illis liberum vt ad Sigismundum deficiant et ab iuramento caes. Maiestati prestito immunes sint, alioquin se paratos ad mediastrum caput vitamque amittere. Id nos prout neque poteramus, concedere eis noluimus, presertim cum iam antea intellexissemus cancellarium simulate ad nos venisse, explo-