Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
210 KRDEIiYr ORSZAGGYTTLKSEK. se promisit 7 postea ipse in tenebris inter octauam et nonam tertiusmet eques ingressus est, et mox ad iudicem diuertit. ibique cenauit. Machedy vero peracta re apud iudicem, ad cancellarium yenit, principis aduentum ei vti conscio adferens; princeps vero ipse peracta apud iudicem cena, ad eundem accessit, in eumque in lecto deprehensum, titillatione ac alijs eiusmodi illecebris vsus est; quod cum ab eius cubiculario, nostris familiaribus bic presentibus reverendo Joanni Telegdy, archidiacono Zoliensi ac canonico Strigoniensi et egregio Georgio Jezerniczky dictum est; tum vero a patribus Jesuitis Marcello et Petro Maiorio rectore collegij societatis Jesu Claudiopolitani ac alijs fidedignis accepimus, qui si fidelitatis memor fuisset, poterat, vti debebat, eum solum et vnicum apud se existentem cum suis seruitoribus facile capere aut e medio tollere absque vllo strepitu, remque omnem serenissime principi significare. Quorum omnium nihil fecit, quin potius totam noctem simul tractarunt et concluserunt, ac plures quam quadraginta literas seu epistolas ad diuersas personas et loca scripserunt. Illucescente sequenti mane, cum serenissima princeps in templum iret, comitante cancellario portis adliuc clausis, iudex pr^dictus, cum Emerico Gellienv, qui Yienn§ 20 uel plura millia aureorum habet, eam accessit, nomineque principis salutauit, ac pro eodem audientiam ab ea expetiuit, interpretante verba iudicis cancellario, stuporem et admirationem quandam tantae nouitatis pr§ se ferente et ostentante. Illa ingressa templum patrnm Jesuitorum, sacrum audiuit, sub quo lachrimas effudit continuas, propter quas etiam postea a cancellario irrisa fuit. Interea Sigismundus comitem a Turri ad se accersiuit, neque scimus quid cum eo collocutus est, qui similiter et tunc et postea cum in Serenissim§ principis audientia erat, quiduis in eum patrare poterat. Sacro finito serenissima se in suum hospicium recepit, neque eam in idem hospicium sequutus cancellarius, sed ad proprium diuertit, quam statim conuenit a principe Sigismundo exiens comes a Turri, et quid ei suaserit, quid narrauerit, nobis non constat; paulo post Sigismundus illam accessit, habens ad latus gladium et sub alis sclopettum minus, comitantibus eum iudice et dicto Emerico Gellieny. Cui ad ianuam serenissima