Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok

Maria Christierna obuiam se dedit et mutuo se salutarunt, ali­quandiuque collocuti sunt, postea soli in conclaue ingressi sunt, atque sic serenissima princeps ei adh^rens, renumerata ab ipso monili 18 yt dicitur millium aureorum precij ; paulo post pullas vestes etiam exuit et ad nutum ipsius vna cum illo in omnibus imperitare cepit, sub sigilloque ipsiusmet et manus subscriptio­nevtriusque liter^ edit^, quemadmodum hae quoque literae ad nos dat^ testantur, qu§ nobis 23. Augusti allat^ sunt a Ste­phano Racz, vrgente et sollicitante ac comminante vehemen­ter, vt statim currum conscendere et Ciaudiopolim properare deberemus. Paulo post vocatus fuit cancellarius a Sigismundo et quasi rem ignorans, solicitatus ad fidelitatem prestandam ex composito et precedentis noctis tractatu custodio traditus est, vna cum Christophoro Kerezturj, qui pauper se certo moriturum existimabat. Tanta arte et tali toti orbi fucum ob­ducere veritus non fuisset cancellarius, nisi id sol ipse in lu­cem extulisset. Dicebat enim ipsemet coram suis, se hoc pacto habiturum fidem et laudem per totum terrarum orbem et multum valiturum legationibus apud summum pontificem, sa­cratissimam caes. Maiestatem et regem Catholicum. Postea aperta facta est defectio. Nobis vero iam arct^ adhibit^ erant custodie, quibus praeerant prefecti Nicolaus Yitez, comes comi­tatus Tordensis ac Stephanus Petky, cum eorum turmis et cohortibus, atque idem quod Stephanus Racz vrgebant. Quod cum facere nollemus, significarunt nobis ita se in mandatis liabere, vt etiam si inuiti et recusantes, cogeremur. Propterea sequenti die 24. Augusti audito sacro et facta in ipso templi porticu publica coram circumstantibus protestatione, currus conscendimus omnes tres et in pessimo ac difficillimo itinere, continuisque pluuijs nocte intempesta Tordam perducti sumus, ibidemque noua et arctiori custodia circumsepti, vsque ad 30. diem Augusti detenti fuimus. Nihilominus tam Alb^ quam Tord^ et in itinere, omnibus qui ad nos veniebant (multi autem mittebantur explorandi causa, contra alij aduentabant nobis amici et beneuoli) non desinebamus palam eis expro­brare et exaggerare factum, infidelitatem et periurium ipso­rum et Sigismundi, pr^dicere etiam quid deinceps contra ipsos fieri possit, Si Sigismundus redire in prouinciam volebat, po­14*

Next

/
Oldalképek
Tartalom