Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
iuisset, non detrectassemus. Sed nullas vires, nulla auxilia. nullam habemus militum manum, quoniam pedites omnes contra nos arma sumpserant, et nos non nisi cum pauculis seruitoribus nostris eramus: quod si su§ Maiestatis caesareae exercitus. qui ociosus tota aestate herebat, nobis adfuisset, iamdudum id actum fuisset cum principe et coniuratis, quod sua sacratissima Maiestas caesarea aut Serenitas vestra mandasset. Nam fideles quoque babuissent clipeum cui confidere et Sigismundo suisque se opponere potuissent, quod nos toties sollicitauimus, quare non immerito Serenitas vestra inuestigabit autorem, cur ad nos per deum obtestati non venerint, autnon missi sint. Literas etiam ternas vnius eiusdemque tenoris ad Serenitatem vestram dedimus, significantes statum rei et diuersis tribus itineribus eas misimus, qu§ tamen omnes fuere intercept^ : idque nobis princeps ipse Sigismundus aliquoties exprobrando obiecit. Continebatur etiam in illis legatio ciuium Claudipolitanorum, quam in specie Serenitati vestr^ miseramus, in bunc sensum : quod Sigismundus Batory redysset et cum serenissima Maria Cbristierna coniuge amanter coniunctus esset; et vna valde imperarent ; quid eis sit faciendum, vtpote antea Maiestati caesareae iuramento obstrictis ; et quod cancellarius et Kerezturj in custodiam dati essent. Quos pluribus argumentis et rationibus a defectione dehortati sumus, ne iliis adh^rerent; sed potius si illi priuatorum more in ciuitate Maiestatis caesareae viuere vellent, tunc omnia hospitalitatis officia eis exhiberent. Sivero principatum occupare aut se more principum gerere et regnum arripere vellent, eo casu Sigismundum quidem ipsum statim capere et in custodia detinere : serenissimam autem Mariam dimittere et e prouincia vsque ad fines deducere deberent. Verum nihil profecimus aliud quam quod ciues hoc nostro responso intellecto, iudicem ipsum Michaelem Catonay et Emericum Gellenv eius socium. precipuos huius tragedio auctores, qui Sigismundi aduentus conscij erant, eique intromisso adh<jserant, parum quin occiderint. Secl tanta iam multitudoadeumconfiuxerateorum ad quos nocte ea litteras dederat, vt ciuibus ipsis metu adductis ad id perficiendum animus defuerit. Ingressus autem eius, vt supra attigimus, talis fuit : Benedictum Machedy tribus fere horis ante Erdelyi Orszaggyiilesi Emlekek. IV. 14