Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok

208 ERDELYI ORSZiGOYCl.KSKIC. Germanis iiihil esse expectandum ; nulla bacteuus auxilia, nec militem nec pecuniam venisse ; c^sarem niliil eorum qu§ principi Sigismundo promiserat, obseruasse vel impleuisse ; Maximilianum archiducem non audere in prouinciam venire ; commissarios solos defendende prouinciae minus sufficere ; hostes in armis esse, periculum prouinciae imminere ; neces­sarium esse vt de principe isto suscipiendo animos assumant. Sic quoque antea nullus crediderat Serenitatem vestram ven­turam, ipse potissimum Bochkay, qui hoc in vulgus spargebat, ipse sub hoc colore et pretextu principatum affectans; liabuit autem huius sue conspirationis socios Stephanum Chaky, Jo­hannem Zentpaly, Franciscum Teke, Nicolaum Vitez, Johan­nem Harinnay, Gabrielem Haller, Volfgangum Alia, Johanem Boronkay, Moysem Zekel, Volfgangum Kornis, Franciscum Nag, Grasparem Sibrick, quorum quidam autoritate et opibus, quidam autem officio apud plebem pollebant, quidam ipsi Bochkaio affinitate iuncti erant. Et cum Gaspar Kornis dixis­set rem melius perspiciendam esse, neque praecipitandum, quando antea semel Maiestati caesareae iuramanto obstricti essent, nibil profecit; imo parum abfuit quin in frusta separe­tur. Igitur promiscua plebe, alijsque a Bochkaio corroptis incondito clamore assensum est, ac proclamatum, si quis con­tradiceret, eum mori oportere. Missi igitur Claudiopolim, qui haec nunciarent, et de principatu reddito gratularentur, et port^ ciuitatis sine mora claus^, nobis in hospicio custodia ar­cta adhibita, pretoriani sclopettis armisque instructi superad­diti ; et per Bochkay medio Stephani Bodony significatum, vt domi nos contineremus, si salui esse vellemus. Paulus Me­lith, qui eo fere momento, 22. Augusti appulerat, vna nobi­scum detentus fuit. Haec dum agitantur et nos responsum a praecipuis viris expectamus, quod tamen nullum nobis alla­tum fuit, scripsimus litteras ad varias partes, ad ciuitates Sa­xonicas, ad quosdam consiliarios et in primis Balthasarem Bornemizza ac ad praecipuos Siculos et ipsum potissimum Michaelem vaiuodam Transalpinensem vt in fide permanereut nec se seduci paterentur : vtque Michael vaiuoda promitteret libertatem Siculis, eosque in nostrum auxilium adduceret, nam parati eramus ita decertare vt si etiam occumbendum

Next

/
Oldalképek
Tartalom