Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok

xlugusti cum comite de Turrj. Christophoro Kereztury magi­stro curi§ ac Johauue Boronkay alijsque praecipuis nobilibus et vniuersis suis aulicis, viae se dedit : adiuncto etiam sibi De­metrio Naprady electo episcopo Transsilvanense et cancella­rio. 21. die a prandio consilium coegimus. propterea quod cuui ab alijs tum vero ex Johannis Beiczy, familiaris nostrj, qui Serenitatem vestram in oppido Tapolchan iter habentem re­pererat. idque nobis significauerat ac ex Gorgij Rabus secre­tarij epistola ad nos data iter Serenitatis vestrae nobis inno­tuerat. quibus modis quo apparatu Serenitati vestrae obuiam ire et eam diguo honore excipere deberemus. Iuerunt autem in consilio Bochkay, Gaspar Kornis, Stephanus Toldy, Bal­thasar Bornemizza, Gabriel Banffy, Benedictus Mindszenty, qui soli ex consiliarijs tunc erant Alb§ presentes. Adfuere ex nobilitate Volfgangus Koruis, Gaspar Sibrik, Stephanus Pet­ky, ex vicecomitibus autem Franciscus Teke et Nicolaus Vitez et nonnulli alij. Concluseramus cum ijs, ut Volfgangum Kor­nis et Gasparem Sibrik obuiam Serenitati vestr^ mitteremus gratulatum Cassouiam vsque ; Stephanum vero Bochkay cum 500 equitibus et aliqaot centenis peditibus ad limites prouin­cic: versus Tasnad ; qui Serenitatem vestram ibi decenti cum honure apparatuque exciperet ; nos vero ipsi iam et commea­tum et alia necessaria comparaueramus, quibus Serenitas ve­stra ingressura, quo maiori et ampliori decore ac liouore fieri posset, per nos etiam exciperetur. Dumque nos valde sero tunc c^nam sumpsissemus, eodem vesperi Benedictus Machedy, fa­miliaris Sigismundi principis, nobis plane inscijs in oppidum venit et apud Stephanum Lazarij capitaneum peditum prcto­rianorum cenauit et pernoctauit ; eademque uocte vna cuni eodem Stephano Lazarv, qui claues et potestatem portarum ex officio habebat, et Stephano Bochkay, qui se pedibus labo­rare simulabat, in castra profectus est : qu^ nos contra Tur­cas coegeramus, vno ab Alba milliari prope Zazsebes clistan­tia. In castris primum omnium pedites pretorianos multis ver­bis et pollicitationibus ad suas partes petraxerunt, quos Boch­kay sub inicium occupationis prouinci^ sibi ita deuixerat, vt cum antea vndecem mensium stipendium toto anno eis dare­tur, nos eius opera coacti acl duodecem menses soluere debu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom