Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
erimus; presente adhuc collega nostro domino Pezzen, imo cum postea Clianadium prima vice obsessum esset, ipse eis auctor fuit, ne ei loco succurrere vellent, quod et fecissent, nisi a nobis vi coacti fuissent ; demum Siculos pedestris ordinis liberos per Moysem Zekel similiter diductos iuramento sibi adstrinxerunt. Quo facto Bochkay antesignatus, stipatus milite, scintillantibus sclopettorum fumiculis et plurimis armatis assistentibus ad Gasparem Kornis exercitus generalem, per nos nomine Maiestatis caesareae constitutum, adbuc iu tentorio suo quiescentem profectus est, et ab eo excitato dextram sibi dari postulauit; quam cum dare cunctaretur, tum ille mirabundus, abesse iocos et serio se loqui aliquoties dixit assereus propositam sibi eo tempore vit^ aut mortis electionem; Sigismundum principem ex Silesia redijsse, Colosuarij esse, ideoque si viuere velit, illum in principem eligendum consentiret : prout iam maior pars exercitus clam consensisset. Ille praesens periculum, praesentemque mortem conspicatus, cum tam subito resistere non posset, coactus est porrigere dextram : et ab eo tempore in continua quasi custodia et animaduersione fuit. Dum baec in castris fiuut : 22. duntaxat die Augusti, media fere nocte venit nobis a Paulo Melith, capitaneo Serenitatis vestrae qui cum 300 et amplius equitibus circa Colosuarium erat, nuncius cum literis credentiae ; et per illum nunciauit principem Sigismundum die Jouis 20. Augusti nocte intempesta inter octauam et nonam horam Colosuarium venisse ; et recta ad iudicem ciuitatis Michaelem Catonay, sibi antea praeoccupatum diuertisse (qua de re antea Maiestati caesareae perscripseramus) ibique multa contra Maiestatem caesaream conquestum esse, quod nullis pactis stetisset, que omnia mane repetiuisset publice in platea ; et nos commissarios conuicijs proscidisset, quod eius insignia ex tormentis aereis derasa essent, quod tamen falsum fuisse postea ipsemet comperiit, qu^ milites Pauli Melitli ab ipsius judicis famulo, iudice ipso iubente accepissent. Nam cum in ciuitatem ingredi nostro iussu et serenissim^ principi adesse voluisset (qu§ tamen praecedenti die per literas a Christoforo Kereztury nomine sue Serenitatis scriptas, opera eius uti recusasset) portas occlusas reperit et cum cur non paterent requisiuisset, redi-