Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)
7. fejezet: 1556-1559 - Törvények és irományok
1556. nov. 25.— i)i: C . 7. 59 noster Illustrissimus percipiamus uniuersos proventus, emolumenta, contributiones, et taxas regni, et de illis frugifere prospiciamus usibus publicis, et necessitatibus regni, pro dignitate nostra. Deliberatum etiam est, quod nos libertatem et immunitatem a persoluendo censu, seu taxis in fiscum nostrum regium, nemini concedamus, nisi forte oppressis et combustis, in certum tempus, ut respirare aliquantisper possint. Praeterea, quod nemo, cujuscunque status aut conditionis homo, baro, vel simplex nobilis, audeat ex contributiouibus, censibus aut emolumentis regiis, minimam summam attiugere, aut pro se recipere, sed siuguli e mauibus nostris, Filiique nostri Illustrissimi, sua credita si quae fuerunt, petat. Quoniam defimcta Maiestas Hegia, certas arces in sortem dotis et contradotis, in superioribus regni nostri Huugariae partibus, atque etiam in Transsilvania nobis inscripsit, nec eas nobis alienas esse volumus. Itaque decreto publico est sancitum: quod uos in numero contradotis nostrae, habeamus arces: Georgin, et Wywar, possideamus interim, donec inscriptiones praedictae, deo propitio, accedeutibus praesidiis regnorum et subditorum, per Illustrissimum Filium nostrum, e manibus alienis eliberabuntur, et donec dictae arces et possessiones nobis iu contradotem inscriptae, in manus nostras, de facto, cum omnibus eorum, ex antiquo pertinentiis et prouentibus, restituantur et reddantur. Cautum est hoc quoque suffragiis publicis; ne quis e subditis nostris summae, mediae aut infimae conditionis liomo, cum principibus exteris, practicam ullam, habere praesummat, nec exercere, palam, aut latenter, per internuncios, aut per literas, aut submissas personas, sine conseusu nostro, Filiique nostri Illustrissimi. Cautum est etiam et statutum, ut passim promulgetur, ne negotiatores, qui quaestus gratia a regnis exteris adveniunt, literas principum qualesc unque, vel aliorum magnatum adferaut, quod, si alicui forte iu hoc regno adferrentur, is. ad quem perlatae fuerint, sub poena capitali et omnium bonorum fisco nostro Filiique nostri Illustrissimi, regio, applicandorum, clausas et integras ad nos eas adferre debeat et teneatur,